de consolatione ad Marciam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Non est quod desperes tantae dignationis futuros, ut nemo tibi propter illos male dicere audeat; propone

p.58
tamen et tantae futuros turpitudinis, ut ipsi maledicta sint. Nihil vetat illos tibi suprema praestare et laudari te a liberis tuis, sed sic te para tamquam in ignem impositurus vel puerum vel iuvenem vel senem; nihil enim ad rem pertinent anni, quoniam nullum non acerbum funus est, quod parens sequitur." Post has leges propositas, si liberos tollis, omni deos invidia liberas, qui tibi nihil certi spoponderunt.

Hanc imaginem [*]( hanc imaginem A: ad hanc imaginem Hermes and commonly: ) agedum ad totius [*]( ad totius inferior MS.: totius A.) vitae in- troitum refer. An Syracusas viseres deliberanti tibi quicquid delectare poterat, quicquid offendere, ex- posui ; puta nascenti me tibi venire in consilium :

" Intraturus es urbem dis, hominibus communem, omnia complexam, certis legibus aeternisque devinctam, indefatigata caelestium officia volventem. Vide- bis illic innumerabiles stellas micare, videbis uno sidere omnia implere solem,[*]( inplere solem Gertz: inpleri solem AF; so P. Thomas, transferring videbis before uno to position before solem. ) cotidiano cursu diei noctisque spatia signantem, annuo aestates hiemesque aequalius quidem dividentem. Videbis nocturnam lunae successionem, a fraternis occursibus lene remissum- que lumen mutuantem et modo occultam modo toto ore terris imminentem, accessionibus damnisque mutabilem, semper proximae dissimilem.