de consolatione ad Marciam
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Has nunc Metilii tui filias in eius vicem substitue et vacantem locum exple et unum dolorem geminato solacio leva ! Est quidem haec natura mortalium, ut nihil magis placeat quam quod amissum est ; ne- quiores sumus adversus relicta ereptorum desiderio. Sed si aestimare volueris, quam valde tibi fortuna, etiam cum saeviret, pepercerit, scies te habere plus quam solacia ; respice tot nepotes, duas filias. Dic illud quoque, Marcia : " Moverer, si esset cuique fortuna pro moribus et numquam mala bonos sequerentur ; nunc video exempto discrimine eodem modo malos bonosque iactari."
"Grave est tamen, quem educaveris, iuvenem,