de consolatione ad Marciam
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
iniquior fortuna fuit, quod non tantum eripuit filios, sed elegit. Numquam
p.52
tamen iniuriam dixeris ex aequo cum potentiore di- videre ; duas tibi reliquit filias et harum nepotes. Et ipsum, quem maxime luges prioris oblita, non ex toto abstulit ; habes ex illo duas filias, si male fers, magna onera, si bene, magna solacia. In hoc te perduc, ut illas cum videris, admonearis filii, non doloris ! Agri- cola eversis arboribus, quas aut ventus radicitus evulsit aut contortus repentino impetu turbo praefregit, subolem ex illis residuam fovet et in amissarum vicem [*]( in amissarum vicem Favez: in amissarum inferior MSS.: in missarum A: in vicem amissarum Gertz (1889): in scissuram Hermes after Schultess: et amissarum Waltz. ) semina statim plantasque disponit ; et momento (nam ut ad damna, ita ad incrementa rapidum veloxque tempus est) adolescunt amissis laetiora.