de consolatione ad Helviam
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Num dubitas, quin se ille Marcellus tantus vir sic ad tolerandum aequo animo exilium saepe adhortatus sit : " Quod patria cares, non est miserum. Ita te disciplinis imbuisti, ut scires omnem locum sapienti viro patriam esse. Quid porro ? Hic, qui te expulit, non ipse per annos decem continuos patria caruit ? Propagandi sine dubio imperii causa ; sed nempe caruit.
Nunc ecce trahit illum ad se Africa resurgentis belli minis plena, trahit Hispania, quae fractas et adflictas partes refovet, trahit Aegyptus infida, totus denique orbis, qui ad occasionem concussi imperii intentus est. Cui primum rei occurret ? Cui parti se opponet ? Aget illum per omnes terras victoria sua. Illum suspiciant et colant gentes ; tu vive Bruto miratore contentus ! "
Bene ergo exilium tulit Marcellus nec quicquam in animo eius mutavit loci mutatio, quamvis eam paupertas sequeretur. In qua nihil mali esse, quisquis modo nondum pervenit in insaniam omnia subvertentis avaritiae atque luxuriae, intellegit. Quantulum enim est, quod in tutelam hominis necessarium sit ! Et cui deesse hoc potest ullam modo virtutem habenti ?