de consolatione ad Helviam
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Quod ad me quidem pertinet, intellego me non opes sed occupationes
Ultra Phasin capi volunt, quod ambitiosam popinam instruat, nec piget a Parthis, a quibus nondum poenas repetimus, aves petere. Undique convehunt omnia, nota ignota,[*]( ignota added by Hermes after Gertz.) fastidienti gulae ; quod dissolutus deliciis stomachus vix admittat, ab ultimo portatur oceano ; vomunt ut edant, edunt ut vomant, et epulas, quas toto orbe conquirunt, nec concoquere dignantur. Ista si quis despicit, quid illi paupertas nocet ? Si quis concupiscit, illi paupertas etiam prodest ; invitus enim sanatur et, si remedia ne coactus quidem recipit, interim certe, dum non potest, illa[*]( illa A with punctuation of Duff: velle Hermes after Madvig. ) nolenti similis est.
C. Caesar, quem mihi videtur rerum natura edidisse, ut ostenderet, quid summa vitia in summa fortuna possent, centiens sestertio cenavit uno die ; et in hoc omnium adiutus ingenio vix tamen invenit, quomodo trium provinciarum tributum una cena fieret.