de consolatione ad Helviam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Tene in gremio cito tibi daturam pronepotes Novatillam, quam sic in me transtuleram, sic mihi adscripseram, ut posset videri, quod me amisit, quamvis salvo patre pupilla ; hanc et pro me dilige ! Abstulit illi nuper fortuna matrem; tua potest efficere pietas, ut perdidisse se matrem doleat tantum, non et sentiat.

Nunc mores eius compone, nune forma; altius praecepta descendunt, quae teneris imprimuntur aetatibus. Tuis adsuescat sermonibus, ad tuum fingatur arbitrium ; multum illi dabis, etiam si nihil dederis praeter exemplum. Hoc tibi tam sollemne officium pro remedio erit ; non potest enim animum pie dolentem a sollicitudine avertere nisi aut ratio aut honesta occupatio.

Numerarem inter magna solacia patrem quoque tuum, nisi abesset; nunc tamen ex adfectu tuo,

p.482
qui illius in te sit cogita; intelleges, quanto iustius sit te illi servari quam mihi impendi. Quotiens te immodica vis doloris invaserit et sequi se iubebit, patrem cogita ! Cui tu quidem tot nepotes pronepotesque dando effecisti, ne unica esses; consummatio tamen aetatis actae feliciter in te vertitur. Illo vivo nefas est te, quod vixeris, queri.

Maximum adhuc solacium tuum tacueram, sororem tuam, illud fidelissimum tibi pectus, in quod omnes curae tuae pro indiviso transferuntur, illum animum omnibus nobis maternum. Cum hae tu lacrimas tuas miscuisti, in huius primum respirasti sinu. Illa quidem adfectus tuos semper sequitur;