de consolatione ad Helviam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

potes alterius dignitate defendi, alterius otio frui. Certabunt in te officiis et unius desiderium duorum pietate supplebitur; audacter possum promittere: nihil tibi deerit praeter numerum.

Ab his ad nepotes quoque respice—Marcum blandissimum puerum, ad cuius conspectum nulla potest durare tristitia ; nihil tam magnum, nihil tam recens in cuiusquam pectore furit, quod non circumfusus ille permulceat.

Cuius non lacrimas illius hilaritas supprimat ? Cuius non contractum

p.480
sollicitudine animum illius argutiae solvant ? Quem non in iocos evocabit illa lascivia ? Quem non in se convertet et abducet infixum cogitationibus illa neminem satiatura garrulitas?

Deos oro, contingat hunc habere nobis superstitem! In me omnis fatorum crudelitas lassata consistat; quidquid matri dolendum fuit, in me transierit, quidquid aviae, in me. Floreat reliqua in suo statu turba. Nihil de orbitate, nihil de condicione mea querar, fuerim tantum nihil amplius doliturae domus pia- mentum.