de consolatione ad Helviam
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Omnia ista, quae imperita ingenia et nimis corporibus suis addicta suspiciunt, lapides, aurum, argentum et magni levatique mensarum orbes terrena sunt pondera, quae non potest amare sincerus animus ac naturae suae memor, levis ipse, expeditus et, quandoque emissus fuerit, ad summa emicaturus ; interim quantum per moras membrorum et hanc circumfusam gravem sarcinam licet, celeri et volucri cogitatione divina perlustrat.
Ideoque nec exulare umquam potest, liber et deis cognatus et omni mundo omnique aevo par ; nam cogitatio eius circa omne caelum it, in omne praeteritum futurumque tempus immittitur. Corpusculum hoc, custodia et vinculum animi, huc
Ne me putes ad elevanda incommoda paupertatis, quam nemo gravem sentit, nisi qui putat, uti tantum praeceptis sapientium, primum aspice, quanto maior pars sit pauperum, quos nihilo notabis tristiores sollicitioresque divitibus ; immo nescio an eo laetiores sint, quo animus illorum in pauciora distringitur. Transeamus opes paene inopes, veniamus [*]( opes paene inopes, veniamus Madvig: ape spe non obveniamus A. ) ad locupletes.
Quam multa tempora sunt, quibus pauperibus similes sint ! Circumcisae sunt peregrinantium sarcinae et quotiens festinationem necessitas itineris exegit, comitum turba dimittitur. Militantes quotam partem rerum suarum secum habent, cum omnem apparatum castrensis disciplina summoveat?