de consolatione ad Helviam
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Sed desiderat saturatam multo conchylio purpuram, intextam auro variisque et coloribus distinctam et artibus : non fortunae iste vitio, sed suo pauper est. Etiam si illi quidquid amisit restituens, nihil ages ; plus enim restituendo[*]( restituendo A restituto Muretus, Duff.) deerit ex eo, quod cupit, quam exsuli ex eo, quod habuit.
Sed desiderat aureis fulgentem vasis supellectilem et antiquis nominibus artificum argentum nobile, aes paucorum insania pretiosum et servorum turbam, quae quamvis magnam domum angustet, iumentorum corpora differta et coacta pinguescere et nationum omnium lapides : ista congerantur licet, numquam explebunt inexplebilem animum, non magis quam ullus sufficiet umor ad satiandum eum, cuius deside-
Nec hoc in pecunia tantum aut alimentis evenit. Eadem natura est in omni desiderio, quod modo non ex inopia, sed ex vitio nascitur ; quidquid illi congesseris, non finis erit cupiditatis, sed gradus. Qui continebit itaque se intra naturalem modum, paupertatem non sentiet; qui naturalem modum excedet, eum in summis quoque opibus paupertas sequetur. Necessariis rebus et exilia sufficiunt, supervacuis nec regna.
Animus est, qui divites facit ; hic in exilia sequitur et in solitudinibus asperrimis, eum quantum satis est sustinendo corpori invenit, ipse bonis suis abundat et fruitur. Pecunia ad animum nihil pertinet, non magis quam ad deos immortalis.