de Brevitate Vitae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Multarum quidem rerum oblivionem sentiunt, sed multarum et imitantur. Quaedam vitia illos quasi felicitatis argumenta delectant ; nimis humilis et contempti hominis videtur scire quid facias. I nunc et mimos multa mentiri ad exprobrandam luxuriam puta. Plura me hercules praetereunt quam fingunt et tanta incredibilium vitiorum copia ingenioso in hoc unum saeculo processit, ut iam mimorum arguere possimus neglegentiam. Esse aliquem, qui usque eo deliciis interierit ut an sedeat alteri credat !
Non est ergo hic otiosus, aliud illi nomen imponas; aeger est, immo mortuus est ; ille otiosus est, cui otii sui et sensus est. Hic vero semivivus, cui ad intellegendos corporis sui habitus indice opus est, quomodo potest hic ullius temporis dominus esse ?
Persequi singulos longum est, quorum aut latrunculi aut pila aut excoquendi in sole corporis cura consumpsere vitam. Non sunt otiosi, quorum volup- tates multum negotii habent. Nam de illis nemo dubitabit, quin operose nihil agant, qui litterarum in- utilium studiis detinentur, quae iam apud Romanos quoque magna manus est.
Graecorum iste morbus fuit quaerere, quem numerum Ulixes remigum habuisset, prior scripta esset Ilias an Odyssia, praeterea an eiusdem essent auctoris, alia deinceps huius notae,
Ecce Romanos quoque invasit inane studium supervacua discendi. His diebus audii quendam referentem, quae primus quisque ex Romanis ducibus fecisset; primus navali proelio Duilius vicit, primus Curius Dentatus in triumpho duxit elephantos. Etiamnunc ista, etsi ad veram gloriam non tendunt, circa civilium tamen operum exempla versantur ; non est pro- futura talis scientia, est tamen quae nos speciosa rerum vanitate detineat.