de Brevitate Vitae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quid? illos otiosos vocas, quibus apud tonsorem multae horae transmittuntur, dum decerpitur, si quid proxima nocte subcrevit, dum de singulis capillis in consilium itur, dum aut disiecta coma restituitur aut deficiens hinc atque illinc in frontem compellitur ? Quomodo irascuntur, si tonsor paulo neglegentior fuit, tamquam virum tonderet ! Quomodo excandescunt, si quid ex iuba sua decisum est, si quid extra ordinem iacuit, nisi omnia in anulos suos reciderunt! Quis est istorum qui non malit rem publicam turbari quam comam suam [*]( suam Muretus transfers from a place after publicam.) ? Qui non sollicitior sit de capitis sui decore quam de salute ? Qui non comptior esse malit quam honestior ? Hos tu otiosos vocas inter pectinem speculumque occupatos ?

Quid illi, qui in componendis, audiendis, discendis canticis operati sunt, dum vocem, cuius rectum cursum natura et optimum et simplicissimum fecit, in flexus modulationis inertissimae torquent, quorum digiti aliquod intra se carmen metientes semper sonant, quorum, cum ad res serias, etiam

p.324
saepe tristes adhibiti sunt, exauditur tacita modulatio ? Non habent isti otium, sed iners negotium.

Convivia me hercules horum non posuerim inter vacantia tempora, cum videam, quam solliciti argentum ordinent, quam diligenter exoletorum suorum tunicas succingant, quam suspensi sint, quomodo aper a coeo exeat, qua celeritate signo dato glabri ad ministeria discurrant, quanta arte scindantur aves in frusta non enormia, quam curiose infelices pueruli ebriorum sputa detergeant. Ex his elegantiae lauti- tiaeque fama captatur et usque eo in omnes vitae secessus mala sua illos secuntur,ut nec bibant sine ambitione nec edant.

Ne illos quidem inter otiosos numeraverim,qui sella se et lectica huc et illuc ferunt et ad gestationum suarum, quasi deserere illas non liceat, horas occurrunt, quos quando lavari debeant, quando natare, quando cenare, alius admonet ; usque [*]( usque Gertz: et usque A.) eo nimio delicati animi languore solvuntur, ut per se scire non possint, an esuriant!

Audio quendam ex delicatis—si modo deliciae vocandae sunt vitam et consuetudinem humanam dediscere—, cum ex balneo inter manus elatus et in sella positus esset, dixisse inter- rogando : " Iam sedeo ? " Hunc tu ignorantem, an sedeat, putas scire an vivat, an videat, an otiosus sit ? Non facile dixerim, utrum magis miserear, si hoc

p.326
ignoravit, an si ignorare se finxit.