Opus Paschale
Sedulius
Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885.
Igitur alto patibuli defixus in ligno iram discriminis execrandi pia religione mutauit et abiecta crudelitate pax ascendit in crucem uiolentaque saeui roboris instrumenta suis membris inlustrans poenam honore uestiuit, supplicium salute dedicauit, ipsaque pius in se tormenta sanctificans signum in damnationem propositum fecit beatitudine consecratum. ut autem nullus animo peregrinetur ignaro, crucis speciem causam uenerationis ostendere, quae Dominum meruit adoranda portare, per quattuor eam plagas orbis extendi prudenti debet [*]( 1 uenere B, ue∗∗re (ne eras.) H mutatione RB 2 VBI EXPOLIATVS CLAMIDE ET SVA INDVTVS EST VESTIMENTA B 3 SUi B tamquam] quam BH positurus ex poBsiturus B obitii B\', obita v 5 nil B m*tabilę H, mortale B, motabile I Col. Par. sumpturus mutabile Hv p*** H plena* (m eras) H, plenam B prae mortem plenam 1 6 ma**state H, maiestatis Par. 7 DB POTATIONE VINI cvjf PELLE DATA R, cum felle data H, fel Domino datum quid aignet v abscessit v sibi] sumit v 8 trieti] Cbristi H, om. v permixtum HBv labiis Par. Gall. Ârev. procedit H 9 quippe fuit v, fuit om. B 10 uisus H reduces B, reduci B 11 contempnere B 12 VBI SVSPENSVS IIJr CRVCI JB, om. H, Christum cruci affixum v alte H, alto ex abto B 15 saluti coni. Ludw. dicauit v, fort. ditauit 16 in] eras. H damnationi (ex damnationem) H2, dampnationi Bv 17 beatitudind HB\' (~ eras.) autem] aut B, ∗∗∗∗is H, hie v 18 nullius R pereginetur B ingnaro B, ignare B, igna(ex no)ro B 19 generationis H 20 quatuor B extendi B )
Cumque milites eius sibi nestimenta diuiderent, tunicam sortiti sunt quis haberet, quoniam suta non fuerat, sed de superioribus texta per omnia, nefariumque duxerunt speciem tanti uiolare miraculi. legant haec scismatici profecto doctores et sciant, quid impietatis exerceant catholicam lacerando concordiam. si enim militibus sacrilegis ac funestis durum uisum est Christi carpere uestimentum, quale nefas admittunt qui ecclesiastica pace turbata ipsum Dominum Christum scismatibus diuidere non quiescunt!