Opus Paschale
Sedulius
Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885.
moxque uestibus alienis exutus suis protinus est amictus, tamquam positurus in obitum corporis indumentum, quod se post paululum nouerat recepturum, nihil iam mutabile sumpturus, quippe post mortem plena cum maiestate suae carnis rediens ac resurgens.
Nec illud a consortio dininitatis abscedit, quod datum sibi uinum tristi felle mixtum labris tetigit et ab ore proiecit. signum fuit quippe mirabile, amaram mortem Dominum degustare confestimque uirus eius horribile reducis uultus auersione contemnere.