Opus Paschale

Sedulius

Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885.

post haec nobilium monumenta uirtutum, Dauiticam deserens ciuitatem, uenerat in loca Bethaniae, dieque remeans subsequente ad eius urbis denuo tecta pergebat. ficus haud procul a semita conexis frondium uelamentis umbrosa, cuius in robore cum nullum penitus pomum Dominus carnaliter esuriens inuenisset, iuhumanos arboris ramos non maledicto sauciat, sed praecepto condemnat increpans sic ineam: numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. confestimque ficulnea sucis uiduata subtractis, infecunda protinus et deformis comarum posita dignitate peraruit. non tamen haec accipiamus ad litteram, licet manifesto credantur impleta, quoniam spiritalibus causis conuenit lex diuina. quid enim materies sine sensu peccauerat? praesertim quae fructum, sicut Marcus euangelista commemorat, incongrui ratione temporis non habebat: nisi ad instructionem Dominus nostrae utilitatis hoc ageret, qui factorum sermonumque parabolis uitale nobis iter ostendit. omnis igitur humanae conuersationis industria, quae Deo nil studet nutrire quod placeat, tamquam pigri stipitis arbor inutilis, plena fronde, non germine, lignis aequabitur concremandis, quemadmodum et illa ficus infructuosa consistens, quam dominus uineae qui eam plantauerat praecipiens amputari sub unius anni dimisit indutiis, ut, si fructum uel [*]( 8 Matth. 21, 19 14 cf. Marc. 11, 13 21 cf. Luc. 13, 6 s. ) [*]( 1 glaudis P reformare H cecir B incenaum conso r. (sic) P DE ARBORE PICI B 2 monimenta RH, -ni tx nu in B uir dauiticam (ctI a m. 2) P 3 uenerat om. B subseqaent. H ad euar urbis P 4 ficua] Bicut P a H1, haud corr. m. 2 8 in om. B ex] in Hv te] s. l. m. al. B 9 nascetur HBv aeternum v qui B 10 Bubtractus H 11 pera- 1 runt H 12 manifeste H (e, ex ae) Bx 13 diuina cognosci Bv qui* B 14 praesertimq; H 16 incongrae H, incongrue ex incongruBB B natione H 18 ostedit R 21 quem ammodum H ficus] sicut P 22 eum P 23 dimisit ut si fructum i industriis sero P )

259
sero redderet, permaneret; alioquin merito iam periret. at uero iuxta canticum psalmi dicentis: iustus sicut palma florebit et sicut cedrus, quae in Libano est, multiplicabitur.

Exin oblatus est ei quidam cum furoris incommodo sermonis quoque subiacens detrimento, cui praeclusis faucium spiramentis nulla labiorum cymbalis uox sonabat, nihilque penitus ore denuntians tacendo mutam publicabat insaniam. sed conditor ille sidereus, infirma roborare consuetus, latronem angustiis anhelantibus inminentem a faucis obsidione decutiens, per aperta uocis itinera resolutae uinculis linguae plena reddidit loquaci libertate commercia.