Opus Paschale
Sedulius
Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885.
Interea dum populo Dominus comitante uallatus Hiericho fuisset egressus, duos oculis captos aspicit considentes in aggere, reddi sibi lumina postulantes. petebant itaque considentes, quia gressuum mobilitati confidere tenebrae reluctantur aduersae. nec cunctata uel paululum uirtus illa pietati nil abnuens, quae salutem consueuit inferre, qua fidem sentit ardere, diuturno lumina somno compressa uigili repente tactu perexcitat claustraque latentium sub fronte reserans fenestrarum intrante protinus die noctem reppulit caligantem.
Hinc sacra templi per moenia rursus obambulans caecis [*]( 1 tuto (n ex o) B qui coelo v tesauros P cooaltat Bv 2 recundit P edaces BH, . aedates B nec H(?)v aerngini B 3 absnmmit P 4 effossis H quiq;iunis P, ieionus B 5 ospitio meatos P consolatur B foues P 7 praas (r ex p m. al.) B 8 quod P 10 seniatar P mortui propsentat B 11 DB DVOBVS CAECIS B, de duobus cecis H, duorum caecorum curatdo b commitante P uallatux P hierichu B, hieri//// lacuna 8 litt. B 12 ingressus PH ef. Matth. 20, 29 s. cspicit B consedentes PBB 13 petebat P ita v, ras. in H confidentes Bv, /////fidentes H 14 quia] eras. H, q. B, om. v gressil B, gress∗∗∗ H mobilitate H, cum mobilitate conridere sed v, ras, in H reluctantur H (re eras.) Bv 15 cuncta P 16 abluens PH qua B, fort. quae cf. Carm. 17 conpraessa H reponte P, repaente B 18 perezitat P fenestri U P 19 pepnlit HBv cagants B 20 nr TEMPLO CAECOS ET CLAYDOS CTRAVIT BH, De ficu quae aruit Domini iussione b ) [*]( X. ) [*]( 17 )