Carmen Paschale

Sedulius

Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885

  1. Quippe ferax qui uitis erat uirtute colona
  2. Omnia fructificans, cuius sub tegmine blando
  3. Mitis inocciduas enutrit pampinus uuas.
  4. Post regulus nato quidam moriente rogabat
  5. Flebilis et supplex Dominum, quo uiseret aegrum
  6. [*]( 11 cf. Verg. Ge. I 448 )[*]( 2 ducumenta A1 que ex quae T1 3 pascire T1 corr, m. 2 uiniens L1 fusaas A 4 ammitere P, amitere K, dimittere Cant. Spir. gaudet L 5 laticis TK1LZ1 motauit A hesa Cant. Fabr. al. 7 robuerunt TL1 mustu T\' corr. m. 2, mustum T 8 iupleuit TJE erǵ̇ο V́̇Ι A, sex ergo sez K, ergo sex LZ lacos .... LZ1 hoc] tunc HK nectari Tl corr. m. 2 9 quip pe T corr. m. 2 uerax T (sed u a m. al.) 0 colendā colona C, colenda DE (lenda m ras.) FG (1 colona m. 2) HKL2PRSZ3 Ald. 10 {mnia T fructiferans cod. Arevali tecmine A blandi Z2 11 uitis T (u ex m corr.) ADE1 (?) PRZ1 (?), itis (mitis in mg.) F inoccidua* (s a m. 2) K inoccidua senutrit H emittit Parrh. d sched. Poelm. panpinus EZ* 12 regulus ex regulam C regulus hinc nato Aldtus Fdbr. ai. quidem Z 18 fleuilil T2 corr. m. 2 supler A, subplex K qui FL uiserit T1L1Z1, uisseret A, ni.seret F aegrum] om. A )[*]( X. )[*]( 5 )
    66
  7. Febre laborantem puerum trepidamque uetaret
  8. Labi animam de sede sua. tunc larga. potestas,
  9. Credenti quae nulla negat nec dona retardat,
  10. Velocem comitata fidem, sermone salutem
  11. Concedens facili: uiuit iam filius, inquit,
  12. Perge, tuus. quantum imperii fert iussio Christi!
  13. Non dixit \'uicturus erit\' sed \'iam quia uiuit\'
  14. More Dei, qui cuncta prius quam nata uidendo
  15. Praeteritum cernit quidquid uult esse futurum.
  16. Inde salutiferis incedens gressibus urbes,
  17. Oppida, rura, casas, uicos, castella peragrans,
  18. Omnia depulsis sanabat corpora morbis.
  19. Ecce autem mediae clamans ex agmine turbae
  20. Leprosus poscebat opem uariosque per artus
  21. Plus candore miser: si uis, Domine, inquit, ab istis