Carmen Paschale
Sedulius
Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885
- Ergo alacres summo seruantes lumina caelo
- Fixa magi sidusque micans regale secuti
- Optatam tenuere uiam, quae lege futura
- Duxit adorantes sacra ad cunabula gentes.
- Thensaurisque simul pro religione solutis,
- Ipsae etiam ut possint species ostendere Christum,
- Aurea nascenti fuderunt munera regi,
- Tura dedere Deo, myrram tribuere sepulchro. [*]( 89 cf. Pseudo — Claudian. App. p. 202 v. 17 95 cf. Prud. Cath. XII 62, Iuvenc. I 285 )[*]( 84 et (sed corr. m. 2) TOL, sed ABC iugolare T, gugulare E corr. m. 2, re iugula (a ex e corr.) K, la iugure B lengem legendo A 85 nec ligia T, neg⌇legis A, negligis (it corr.) C, om. Ll regum] rerum K regia A, damna sched. Poelm.; uersum abolitum m. 2 restituit in Z 86 ne∗ (c eras.) ES, nec Reg. 4 amen 0 P numina CEFGHO Beg. 4, nnmina L, munia Spir. Ald. Poelm. 87 patrando A (& a m. 2 ut uid.), patrandũ (ū corr.) E onore F ∗∗crucis (et ? eras.) E cremine A 88 herodis T, hirodis 6 d, herodis L, herodes (-es in ras.) Z, herodesque nonn. editt. tum (m exp. m. 2) T la molire (is a m. 2) Z, mollire P, moliri (i, in ras.) B uidebat Tl corr. m. 2, uideris Z corr. m. 2, uidebit (-bit in ras.) B, uidebis P Beg. 4 Cant. 89 summus T1 corr. m. 2 a seruantis T, seruabant Cant. lumena T 90 fixum L, fixa (a a m. 2) Z magis (s expunx. m. 2) T magis idusq; E sequti AZ regalae LZ 91 obtatem A, obtatam DPZ* tenuere] t in ras. T2, tenuaere G qua P 92 ad sacra S conabula e A gentis A 93 thensauros Tl -is corr. m. 2, tesauris A, thesauri" F corr. m. 2, thesauris rell. relegione AZX, "legione L, re.ligione (it ex e) C, relligione GH2Υ 94 ipse TA al. possint TADE1LO Beg. 1 Z, possent reU. 96 turum A mirram A, myrram rell. tribuere ex tribuerunt B sepulchrum T1 corr. m. 2, sepulc∗ro (h eras.) H, sepulchro plerique, sepulto Fabr. )
- Cur tria dona tamen? quoniam spes maxima uitae est
- Hunc numerum confessa fides, et tempora summus
- Cernens cuncta Deus, praesentia, prisca, futura,
- Semper adest semperque fuit semperque manebit
- In triplici uirtute sui. tunc caelitus illi
- Per somnum moniti contemnere iussa tyranni
- Per loca mutati gradientes deuia callis
- In patriam rediere suam. sic nos quoque sanctam
- Si cupimus patriam tandem contingere, posquam
- Venimus ad Christum, iam non repetamus iniquum.
- Ergo ubi delusum se conperit, impius iram
- Rex aperit (si iure queat rex ille uocari,
51