Carmen Paschale
Sedulius
Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885
- Sola sine exemplo placuisti femina Christo.
- Tunc prius ignaris pastoribus ille creatus
- Enituit, quia pastor erat, gregibusque refulsit
- Agnus et angelicus cecinit miracula coetus.
- Talia Bethlois dum signa geruntur in oris,
- Eoi uenere magi saeuumque tyrannum
- Grandia sollicitis perturbant nuntia dictis:
- Iudaicis nuper populis orientis ab axe
- Progenitum fulsisse ducem, hoc caelitus astra,
- Hoc stellam radiare nouam. ferus arbiter aulae
- Aestuat Hebreae ratus hunc succedere posse
- Mox sibimet, qui primus erat: tunc fronte serena
- Nubila mentis alens clam mandat ubique requiri
- Sicut adorandum, quem tractat fraude necandum.
- Quid furis, Herodes? Christum sermone fateris, [*]( 83 cf. Verge Aen. II 595 )[*]( 69 sine exemplo sola r placuisti placoisti T 70 tunc (4 mathens) A primum A creator C Cant. Reg. 2, 4 cum nonnullis rec. 71 emicuit Poeim. in mg. Cellarius al. qui TV. quia] a in ras. Z\', qui* (a eras.) P 72 angelioos T caecinit — b . G 73 bethlia A, betheleis F, baleis LZ signa regum A horis TR 74 eioi (i, a m. 2) T, eoi (Jt eoo in mg. 2) r, eo A, eoo FHb, eoei R uenire A aaeaumque extimplo A magia aeuumque E tyrannus T1 corr. m. 2 76 post iudaicis ras. duorum uerb. in K ab] sub A, sub L axae TE 77 pgenitis T corr. m. 2, pergenitum Montep. (8. XVI) fulsise A to ac caeiitus Reg. 4 astra A 78 stilla T, stillam L1 radiare] are in ras. E*, radiando in mg. legitur F1 79 in mg. E* haestuat T hebrea eratne Tx corr. m. 2 haebrea A, hebraeę F sucedere A 80 serana B 81 nibula A gerens d, habens KL2 (ez corr.) OPRS Reg. 1, abens ex alens E1 cum gl. celans, alans F (e a m. 2), habens uel halens Z1 ex corr. ubique] eumque in mg. d 82 adorato dum T1 corr. m. 2 tractet Burm. coni. 1 fntde A 83 fures RLZ herodis T, hirodis A m mg adnotatum in A sedo quod ad nomen Sedulii pertinere uidetur )[*]( X. )[*]( 4 )
- Et sensu iugulare cupis, legemque legendo
- Neglegis et regi regum tua regna minaris.
- Ne tamen insano careant tua nomina facto,
- Patrandum sub honore crucis (sed crimine gentis)
- Herodes alius quod tu molire uidebit.
50