Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

multiplicatis enim fidei populis fides imminuta est et crescentibus filiis suis mater aegrotat, factaque es, ecclesia, profectu tuae fecunditatis in- , firmior atque accessu relabens et quasi uiribus. minus ualida. diffudisti siquidem per omnem mundum religiosi nominis membra religionis uim non habentia ac sic esse coepisti turbis opulens fide pauper, quanto ditior multitudine tanto egentior deuotione, latior corpore angustior mente, eademque, ut ita dixerim, et in te maior et in te minor, nouo paene et inaudito genere processus et recessus crescens simul et:de-; [*]( 7 mu*tantes sea. aapraesentium A (erasa 1 lit. sed ita ut adhuc cognosci possit) multantes (ptrnct. 1 lit.) sensa (partim iy, ras.) B (mutantes len- . sum et post et pro in uulgo) 9 quid? quod scripsi: quod (sed s. scr. \'tn. 2 at quod Halmius non adnotat) A quod B at p; cfr. Sitz.-Ber. p. 34 10 quaeq; ex quaeque corr, m. 2 A eis Halmius: ei* sociae A et sociae B germana* (eras. s lit.) A (\'germanitate coniunctae Jiittershusius haud scia an recte Halmius) . X2 luxoriae s. o scr. u m. 2 A perditiones s. er «cr. jo m. 2 A 13 successerent .s, e fin. scr. u«J4 successere B 15 copia — djsciplina A: copiae .. disciplioae BHalmius 18 fides] fidis AB 19 factayq; ex factaque:: corr. m. 2 A (ut supra §. 3 quaeq;) et pwifa post eademq; aiias , eclesi* .A saepius tuae ex tna corr. m. 2 A 22 cepisti J5-.. ) [*]( VIII. ) [*]( 15 )

226
crescens.

ubi enim est illa nunc eximia forma tua et totius corporis pulchritudo? ubi illud de uiuis uirtutibus tuis diuinorum apicum testimonium dicens: multitudinis autem credentium erat cor et anima una, et nemo quicquam ex eo quod possidebat suum esse dicebat. cuius tu nunc o dolor ac lamentatio! lectionem tantum habes uirtutem non habes, cuique tu scientia tantum interes conscientia abes.

maxima quippe nunc filiorum tuorum portio mortiferarum rerum negotiatrix est propolisque et cauponibus similis terrenis, immo tartareis, perituris simul atque perdentibus studet nundinis. lucro enim pecuniae damnum uitae ementes, ut adquirant quae non sunt sua, prodigunt quae sunt sua, mandantes terrae thesauros luctuosos heredibus breue gaudium auctoribus longum maerorem adlaturos, fraudantes usu rerum praesentium tam alios quam se ipsos, condentes profundis specibus infernas opes, simul pecuniam suam ac spem suam infodientes secundum illud scilicet domini nostri dictum, quo ait: ubi fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum.