Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

LIBER I.

I. Timotheus minimus seruorum dei ecclesiae catholicae toto orbe diffusae: gratia tibi et pax a deo patre nostro et Christo Iesu domino nostro cum spiritu sancto. Amen.

Inter ceteros graues atque mortiferos exitialis pestilentiae morbos, quos tibi antiquissimus ille ac fetidissimus serpens grauissima letiferae aemulationis inuidia et taeterrimo illo uirosi oris spiritu inalat, nescio an ullus te acerbiore animarum fidelium peste et taetriore filiorum tuorum labe conficiat, quam quod plerique ex tuis parum existimant, si in hac uita rebus sibi ad opus sanctum a deo traditis sine fructu misericordiae atque humanitatis incumbant, nisi auaritiam, id est idolatriae seruitutem, etiam in futura post mortem tempora [*]( 3 INCP : LIB: PKIM : A, om. B 4 eclesiae A 5 orbe A, quod Halmium fugit: orbi B a dS patre A quod item Halmium fugit, a patre B 6 post amen habet B: INCil>. LIB. PRIMUS (Timotheus—Amen om. p et pro his hanc habet inscriptionem: Timothei episcopi ad ecclesiam catholicam toto orbe diffusam liber primus) 8 fetidissimus AB: foetidissimus edd. 9 liaiferae 8. scr. m. 2 letiferae B teterrimo (ut paulo post tetriore) AB 10 inhalat AB ullus scripsi: ulla AB cfr. Sitz.-Ber. p. 34 11 fidelium Bittershusius: infidelium AB 12 existimant Baluzius: existimantes .dB (fort. scrib. ex tuis (sint) p. existimantes; cfr. de gub. dei VII34 z quis est non ita dicens ... sentiens ... quis ... non blasphemat V adde III52. 55, IIII24) 13 traditis p, ut uid., et edd.: traditum AB)

225
extendant.

circumspieis fortasse et drcumspectas, qui isti ex tuis sint, quos appellem. non longa tibi inquisitione opus est ad inueniendum. omnes, inquam, omnes paene hoc sunt quod loquor. abiit quippe illa egregia ac supereminens dudum, primitiuae plebis tuae beatitudo, qua omnes Christum agnoscentes caducas rerum mundialium facultates in sempiternas. caelestium possessionum opes conferebant, multantes se usu. praesentium in praeclaram spem futurorum, inmortales diuitias.. praesenti paupertatis ambitu ementes. quid ?

quod nunc pro his omnibus auaritia cupiditas rapina quaeque eis sociae et quasi germana unitate coniunctaesunt, inuidiae inimicitiae crudelitates, luxuriae inpudicitiae perditiones, quia superiora illa istorum. usibus militant, succesaerunt. ac sic nescio quomodo pugpante contra temet ipsam tua felicitate, quantum tibi auctum est populorum, tantum paene uitiorum, quantum tibi copia accessit. tantum disciplina recessit, et prosperitas uenit quaestuum cum magno faenore detrimentorum.