Epistulae
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
cum ergo subtrahere ex titulo nomen suum et inserere uellet alienum, timuit in hac nominum commutatione mendacium, nequaquam scilicet admittendam putans etiam in officio sancti operis maculam falsitatis. positus itaque in hoc ambiguae opinionis incerto optimum fore credidit, ut beati euangelistae sacratissimum sequeretur exemplum, qui in utroque diuini operis exordio Theophili nomen inscribens, cum ad hominem scripsisse uideatur, ad, amorem dei scripsit, hoc scilicet dignissimum esse iudicans, ut ad ipsum affectum dei scripta dirigeret, a quo ad scribendum inpulsus esset.
hoc ergo etiam scriptor hic, de quo loquimur, usus est argumento atque consilio. conscius enim sibi sic se omnia in scriptis suis pro dei honore sicut illum pro dei amore fecisse, qua ratione ille Theophili, hac etiam hic Timothei nomen inscripsit; nam sicut Theophili uocabulo amor sic Timothei honor diuinitatis exprimitur. itaque cum legis Timotheum ad ecclesiam scripsisse, hoc intellegere debes, pro honore dei ad ecclesiam scriptum esse, immo potius ipsum honorem dei scripta misisse. quia recte ipse [*]( 14 Luc. 1, 3 Act. 1, 1 ) [*]( 2 assumptum (ad s. p) sit ex assumpsit B corr. m. 2, et p adsumpserit Halmius 4 is] his B 6 cautella B cautelae p scriberet B p , cfort. inscriberet\' Halmius; cf. g. 19. 20 8 mendatiorem B 9 e* titulo (cf. g, 14) B et titulo p 10 timuit Baluzius: timothei Bp 11 commutacione ex -num B corr. m. 2 14 fore ex fuere B corr. m..2 euuangelistae B 16 theofili B, ut g. 19 21 sicut - amore om. p 23 nomen inscripsit Jvl. Meyer: nominis (-ne p) scripsit Bp 25 intellege B )
hac causa igitur in titulo libellorum Timothei nomen inscriptum est. congruum siquidem scriptor ille existimauit, ut cum in honorem dei libellos scriberet, ipsi diuinitatis honori titulum consecraret. habes, o mi Saloni, caritas mea, habes quod exegisti, inpleui opus muneris inperati. superest ut, quia ego sum functus partibus meis, et tu fungaris tuis, id est, ores dominum deum nostrum et orando inpetres, ut libelli ad ecclesiam Christi honore conscripti tantum apud deum scriptori suo prosint, quantum eos prodesse ipse omnibus cupit. nec iniustum, puto, est desiderium, quo tantum sibi aliquis praestari postulat pro salute, quantum ipse optat cunctis pro caritate. uale, mi Saloni, decus nostrum atque subsidium. [*]( 1 factum ex factus B corr. m. 2 item statim hac ex haec 2 in titulum p 4 libellum p titulo B fort. recte 5 karitas B 7 functus sum p hores ptmCt. h B 8 id impetres p 11 quod punct. d B 13 Saloni Baluzius : om. B, mi Saloni om. p cf. g. 5. )