Epistulae
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
unde est, quod iure se etiam ab aliis talem habendum putans, qualis a semet ipso haberetur, recte libellis suis alienum nomen inseruit, scilicet ne auctoritatem salubribus scriptis personae suae paruitas derogaret; omnia enim admodum dicta tanti existimantur, quantus est ipse qui dixit. siquidem tam inbecilla sunt iudicia huius temporis ac paene tam nulla, ut hi qui legunt non\' tam considerent quid legant quam cuius legant, nec tam dictionis uim atque uirtutem quam dictoris cogitent dignitatem.
idcirco igitur scriptor ille abscondi ac latitare omnibus modis uoluit, ne scripta, quae in se habent plurimum [*]( 7 Matth. 6, 3 ) [*]( 3 inanem om. p 5 cflmendare B 6 quam quae ex quamq: R corr. m. 2 7 inquid B 8 noster om. p 10 ex Halmius: e* B ei p . 12 tanto (s. o scr. ñ) modo B 14 confitendum fuit p 16 se ac penitus del. ac B, et p 17 magis est B mera Hartelius: mira B Halmius 22 admodum mut. m. 2 in a modo B, et p 24 iuditia B pęne ex pęna B corr. m. 2 hii p (om. Baluzius) 25 quid legunt B 26 dictoris B et Rittershusius: dictatoris p 27 ac] et p 28 habent punct. n B)
restat dicere cur Timothei. quod ut dicamus, ad auctorem denuo reuersuri sumus. is enim causarum omnium causa est: qui sicut humilitati praestitit ut alienum, sic timori atque cautellae ut Timothei nomen scriberet. pauidus quippe est et formidolosus ac nonnumquam etiam leuium mendaciorum fugax atque in tantum peccare metuens, ut interdum et non timenda formidet.