Epistulae
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
nihil uos durum nihil insolens deprecamur: uestris uos praestate pro uobis quod praestiterunt illi extraneis contra se. certe nec causa illic iustior nec persona carior nec audientia humanior nec orator gratior fuit. illic agebatur pro crimine, hic pro affectu; illic pro extraneis, hic pro filiis; illic apud iuratos iudices, hic apud iniuratos parentes; illic per oratorem qui circumscribere nitebantur, hic per neptem, quae quo uos ipsa infantiae suae simplicitate plus moueat, adhuc rogare non nouit. quid, est quod causae desit?