Epistulae

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

o affectus humani quanti estis, quantum ualetis, qui etiam in iudicio ius habere potuistis! discite, o parentes carissimi, uenia uestri dictum sit, discite uel hoc saltim exemplo frangi atque molliri. certe etiam illic misericordia ualuit, ubi locum esse misericordiae non licebat. laturi sententiam iudices, qui nihil se nisi ex ueritatis officio pronuntiaturos esse iurauerant, excludere tamen misericordiam nec post sacramenta potuerunt, in tantum humanitate moti, ut dum alieno negotio consulunt, suum paene obliuiscerentur.