Epistulae
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
haec igitur habere me hic nonnullorum sanctorum gratiam non falso suspicans (nec enim nego, ne negator gratiae ingratus fiam : sed plane, sicut habere me eam non nego, , ita non mereri me certo scio, in tantum ut, etiamsi est aliqua in me illa, ego tamen illius causa non sim, quia si qua est in me gratia, ob eos, ni fallor, maxime data est, quorum intererat ut gratus essem: ut uerendum forsitan sit ne negans his, quod propter eos cepi, non tam meam rem his negare uidear quam ipsorum): haec igitur aut id quod est aut plus quam est in \' me esse existimans misit ad me hunc, quem ad uos ego, sperans fore ut agente me et adnitente amicorum meorum gratia propinquorum meorum esset auxilium.