Epistulae

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

liaee ergo, ut audio, tantae illic mopiae atque egestatis est, ut ei nec residendi nec abeundi facultas suppetat, quia nihil est, quod uel ad uictum uel ad fugam opituletur. solum est, quod mercennario opere uictum quaeritans uxoribus barbarorum locaticias manus subdit. ita, licet per dei misericordiam uinculis captiuitatis exempta sit, cum iam non seruiat condicione, seruit paupertate.