De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

sed non tam, inquis, iubet quam permittit. adquiescamus hoc ita esse. sed quam longe, quaeso, est a iubente permittens? qui enim scit nos ista perferre et prohibere potest ne perferamus probat absque dubio debere perferre quaecumque patitur sustinere. unde uidemus quia iudicii est sui ista permissio et sententia superna quod patimur. cum enim sint omnia dicionis sacrae et nutus dei cuncta moderetur, quicquid malorum cotidie poenarumque perferimus censura est diuinae manus: quam utique censuram nos inardescere facimus et peccatis nostris iugiter commouemus.

nos caelestis irae ignem accendimus et excitamus incendia quibus [*]( 3 inhertiae del. h m. 2 A 5 insaniae A 6 quidem iibet sed i priore mut. in e et dem punct. m. 2 A 7 laederes ex laederis A corr. m. 2 10 prodigiis sed i poster. del. m. 2 A 11 abusores] abuxoree mut. e in i et s. scr. m. 2 bu A 13 propbane procacitatis d prophanae procacitates B 18 quis punct. s A 19 iniquis B 21 perferri A 23 perferri - sustineri coni. Hartelitis quia om. A 24 sui] si B ista] iuata B 25 sunt B nutu B 26 poenarum quae punct. a in quae A ) [*]( VIII. ) [*]( 13 )

194
ardeamus: ut recte utique, quotiens mala ista perferimus, etiam ad nos dici illus propheticum possit: ite in flammam ignis, quam accendistis. ac per hoc iuxta sententiam sacram ipse sibi parat peccator quisque quod patitur. nihil est itaque, quod d\'e calamitatibus nostris deo imputare possimus: nos calamitatibus nostrarum auctores sumus. deus enim pius est ae misericors et qui, ut scriptum est, neminem uelit perire uel laedere. nos ergo aduersum nos omnia facimus: nihil itaque, nihil est in nos crudelius nobis: nos, inquam, nos etiam deo nolente cruciamus.

sed uidelicet aduersum me ipsum dicere uideor, qui, cum superius dixerim, ob peccata nostra nos puniri a deo, nunc dicam nos puniri a nobis ipsis. utrumque uerum est; a deo quippe punimur, sed ipsi facimus ut puniamur. cum autem puniri nos ipsi faciamus, cui dubium est quin ipsi nos nostris criminibus puniamus? quia quicumque dat causam qua puniatur, ipse se punit secundum illud: funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur. ergo si funibus peccatorum suorum peruersi homines alligantur, ipse se absque dubio alligat peccator quisque, cum peccat.

II. Sed quia de impuritate Afrorum iam multa diximus, nunc de blasphemiis saltim pauca dicamus; professa enim illic iugiter plurimorum paganitas fuit. habebant quippe intra muros patrios intestinum scelus, Caelestem illam scilicet [*](2 Isa. 50, 11 3 Psal. 7 9 1 Tim. 2, 4 17 Psal. 118, 61 ) [*](1 quociens B 2 illud om. Å 4 quod B eorr. ex qui 7 ac] et B uellit priore 1 punct. Å 12 puniri a nobisl hinc incipit postremum cod. A folium, in cuius pagina anteriore pauca legi non possunt alia uero abscissa sunt; posterior pagina pauca tantum habet quae certo legi possunt pleraque prorsus euanuerunt; hanc cod. B partem denuo meum in usum contuiit OKeller 13 ut puniamur— ipsi faciamus om. B m. 1 14 punive AB an puniri\' Halmius cui assentior, nisi forte post autem excidisee eum malis ; punire nos deum ipsi coni. Ritterschusius facimus libri; \'immo faciamus\' Halmius quod recepi 15 puniamur B puniamus Å, quod ab auctoris manu profectum este coUigo ex seqq.: quia ipse se punit et pwt: ipse se alligat 17 unusquisque-peccatorum suorum om. A )

195
Afrorum daemenem dico: cui ideo, ut reor, ueteres pagani tam speciosae appellationis titulum dederunt, ut, quia. in eo non erat numen, uel nomen esset, et quia non habebat aliquam ex potestate uirtutem, haberet saltim ex uocabulo dignitatem. quis ergo illi idolo non initiatus ?

quis non a stirpe ipsa forsitan ac natiuitate uotus? nec loquor de hominibus sicut uita ita etiam professione ac uocabulo paganis, et qui sicut profani erant errore, sic nomine. tolerabilior quippe est et minus nefaria gentilitas ia hominibus professionis suae: illud perniciosius ac scelestius, quod multi eorum, qui professionem Christo dicauerant, mente idolis seruiebant.