De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

I. Arbitror, immo certus sum fastidiosam plurimis stili huius prolixitatem fore, maxime quia morum nostrorum uitia castigat. omnes enim admodum se laudari uolunt: nulli grata reprehensio est. immo, quod peius multo est, quamlibet malus quamlibet perditus mauult mendaciter praedicari quam iure reprehendi et falsarum laudum inrisionibus decipi quam saluberrima admonitione saluari.

et cum haec ita sint, quid agendum est? numquid uoluntati improborum hominum seruiendum ? aut si sibi illi etiam friuulas laudes deferri uolunt, decet nos friuula atque inridenda deferre? maxime cum a fidelibus uiris ne illi quidem inrideri debeant, qui se rideri uolunt, sicut ne illi quidem mendaciter praedicari, qui se cupiunt titulo etiam falsae laudis ornari: quia non tam illud, quid unusquisque illorum cupiat audire, quam quid nos dicere deceat considerandum, praecipue cum propheta dicat: uae his qui dicunt dulce amarum aut amarum dulce.

ac per hoc omnibus modis tenenda ueritas, ut quod in re est hoc et in uerbis sit, quae in se dulcedinem habent, dulcia, quae amaritudinem, amara dicantur; praesertim nunc in negotio sacro, ubi a plurimis nostrae iniquitates deo adcensentur et, ne accusabiles ipsi esse uideantur, deum accusare [*]( 16 Isa. 5, 20 ) [*]( 4 admodum enim B nulli] nulla A 5 repraehensio A 9 inseruiendum B 10 friuolas friuola B ut uid. deferre uolunt A et statim deferre ex differre corr. m.2 12 inrideri—illi quidem A in inferiore marg. m. 2 add. 13 nolunt etiam sicut B 15 quid hie et paulo post 8. scr. 0 m. 2 A illorum] eorum B (T) 16 considerandum om. est A, quod Halmium fugit, qui cum reU. libris et edd. est retinet 18 modis omnibus B 21 ubi nunc a B )

193
praesumunt. cum enim eum incuriosum et neglegentem resque humanas aut non ex iudicio gubernare aut etiam nec gubernare blasphement, quid aliud utique deum quam inertiae et abusionis et iniquitatis accusant?

o humanae insipientiae caecitatem! o insanae temeritatis furorem! deum ergo, o homo! incuriosum ac neglegentem uocas. si quemlibet ingenuorum hominum hac contumelia laederes, iniuriarum insolentium reus esses, certe, si inlustriorem quempiam ac sublimiorem, etiam censuram iuris publici sustineres. pupillis enim uel maxime prodigis haec obiciuntur obprobria, perditorum hoc adulescentium speciale conuicium est, ut abusores scilicet et incuriosi ac neglegentes rerum suarum esse dicantur.

o sacrilegae uoces! o profanae procacitates! deum ergo hoc esse dicimus, quod etiam inter homines nonnisi perditissimos nuncupamus. quamuis non sola ista dicantur: nota quippe ei, ut ante iam dixi, etiam iniquitatis inpingitur. si enim nos quae patimur non meremur et indigni miseriarum praesentium tolerantia sumus, iniustum utique deum dicimus, qui nos iubeat mala indigna tolerare.