De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

XXI. Haec ergo impuritas in Romanis ante Christi euangelium esse coepit et, quod est grauius, nec post euangelia cessauit. et quis post haec non admiretur populos Wandalorum? qui ingressi urbes opulentissimas, ubi haec omnia passim agebantur, ita delicias corruptorum hominum indepti sunt, quod corruptelas morum repudiarunt, et usum bonarum rerum possident, malarum inquinamenta uitantes. sufficere [*]( 6 affluentia super a scr. d m. 2 A luxurias AJB; unde fort. locus sic comtituendus est: in tanta...luxuria (si) nullus eorum mollis effectus eat, numquid parum uidetur? 8 hoc nobile. B 20 similiores ex semeliores A corr. m. 2 22 pubblica B ut saepiust 25 populos ex populus A corr. m. » 26 urbem (corr. ex urbes) opulentissimam B 27 delitiis ex dilitiis A corr. m. 2 et super i add. fin. a 28 de quod = ut post ita cf. Indicem III 29 subficere super b scr. m. 2 f A )

185
igitur ad laudem eorum haec possunt talia, etiamsi alia non dicam: abominati enim sunt uitiorum impuritates; plus adhuc addo: abominati etiam feminarum, horruerunt lustra ac lupanaria, horruerunt concubitus contactusque meretricum.

num- I quid hoc credibile ullis uideri potest, Romanos haec admisisse, barbaros horruisse ? aut numquid est post ista, quae diximus, quod dici posse uideatur? sed est tamen et multo plus est. nam quod uitasse eos res foedas diximus, minus est; potest enim quis inhonesta horrere, non tollere: illud magni ac singularis est meriti, non solum ipsum labe non pollui, sed prouidere etiam ne umquam alii polluantur. procurator enim est quodammodo salutis humanae, qui non tantum id agit, ut ipse bonus sit, sed efficere et hoc nititur, ut alii mali esse desistant.

grande est profecto, quod dicimus, grande ac supereminens. quis credit Wandalos in ciuitatibus Romanis ista fecisse? remota quippe est ab illis omnibus carnis impuritas. at quomodo remota? non sicut remoueri aliqua a Romanis solent, qui statuunt non furandum et furantur, qui statuunt non adulterandum et primi adulterant. quamuis paene non possim dicere, quod furentur; non enim sunt quae agunt furta, sed latrocinia. punit enim iudex in alio peculationem, cum sit ipse peculator, punit rapinam, cum ipse sit raptor, punit sicarium, cum ipse sit gladiator, punit effractores claustrorum et ostiorum, cum sit ipse euersor urbium, punit expoliatores domorum, cum sit ipse expoliator prouinciarum.

atque hoc [*]( 1 talia B (Ttv): tali sed punctis suppositis A talia uncmis inclusit Haimius sed, puto, Saiuianus consulto addidit, ut saepe alias pronominibus hic et qui (cr. §. 104: haec talia praedicantem: IIII 41: ad quos utique tales alias u. Ind. III 8. u. talis) et praeterea more suo lusit talia, alia 5 ullis uideri] ulli suadere (eorr. m. 2 -ri) A 7 posse uid... sed (sic) A est] i in fin. I. (temo) d 12 quodadmodo sed d med. punct. A 13 et om. B et hoc ni∗∗∗ alii A 14 grade A 15 credit A (quod apud Halmium deeat): credat B Halmius 17 ad 8. scr. m. 2 t Å 18 qui - furantur B post adulterant habet 20 possim Tv et edd.: poesQ A possum B; cf. Indicem III 8. u. quamuis 21 in al* pecuł∗t∗∗nẽA (in alio peculationem B) 23 secarium AB sit ipse gladiator B efractores A 24 hostiorum AB 25 prouintiarum A )

186
utinam illi tantum, qui in potestate sunt positi et quibus ius exercendorum latrociniorum honor ipse largitur: illud grauius ac magis intolerabile, quod hoc faciunt et priuati, isdem ante honoribus functi. tantum eis indeptus semel honor dat beneficii, ut semper habeant ius latrocinandi. adeo etiam, cum destiterint ad administrandum potestatem habere publicam, non desinunt tamen ad latrocinandum potestatem habere priuatam, ac sic leuior est potestas illa quam habuerunt iudices, quam haec quam priuati habent; in illa enim eis saepe succeditur, in hac numquam.

ecce quid ualeant statuta legum, ecce quid proficit definitio sanctionum, quae illi spernunt maxime qui ministrant. sane ad parendum humiles abiectique coguntur, compelluntur iussis obtemperare pauperculi, et nisi obtemperauerint, puniuntur. eandem enim in hac re rationem habent quam in tributis: soli iussis publicis seruiunt, sicut soli tributa soluunt. ac sic in ipsis legibus et in ipsa iusta rerum praeceptione maximum iniustitiae scelus agitur, cum ea minores quasi sacra obseruare cogantur, quae maiores iugiter quasi nulla conculcant.