De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
XX. Iterum, quia dolor exigit, ab his qui irascuntur requiro, in quibus haec barbaris gentibus aut facta sint umquam aut fieri publica impunitate licuerit? denique, ne longius de hac re ambigi aut inuestigari necesse sit, ipsos illos Africae uastatores Afrorum populis comparemus. uideamus quid simile a Wandalis factum sit.
et certe barbari elatione tumidi uictoria superbi diuitiarum ac deliciarum affluentia dissoluti, qui profecto etiamsi continentissimi et castigatissimi semper fuissent, mutari tamen tanta rerum obsecundantium felicitate potuerunt, ingressi scilicet, ut in diuinis litteris scriptum est, terram lacte ac melle manantem fecundam, opulentissimam omnium deliciarum copiis quasi ebriam: in qua utique minime mirum fuerat si luxuriasset gens barbara, ubi similis quodammodo luxurianti erat ipsa natura.
ingressos haec loca Wandalos quis non putet omni se uitiorum atque impuritatum caeno inmersisse aut, ut leuissime dicam, saltim illa fecisse, quae ab Afris iugiter facta fuerant, in quorum iura migrarant? et certe, si ea tantum, continentissimi ac [*]( 21 Ezod. 13 ) [*]( 1 quam om. B muliebres B quaedam sibi B 6 admitti. Admitte sed Admitte punct. A m. 1 8 perpetrare A 9 agi B si A add. 8. I. m. 2 12 sint ex ed. pr. Hcdmius: sunt AB(Ttv) 13 licuerint B 14 inuestigare A 17 deliciarum ac diuitiarum B 18 castiga*tissimi A 19 mutare A 21 ac] et B 22 dilitiarum ut paulo ante A 23 mimirum B 28 si ea ex sic a A corr. m. 2 )
igitur in tanta affluentia rerum atque luxuria nullus eorum mollis effectus est. numquid parum uidetur? certe familiariter etiam nobiles hoc fuere Romani. sed quid adhuc addo? nullus uel qui Romanorum illic mollium pollueretur incestu. certe hoc apud Romanos iam pridem tale existimatum est, ut uirtus potius putaretur esse quam uitium, et illi se magis uirilis fortitudinis esse crederent, qui maxime uiros feminei usus probrositate fregissent.
unde etiam illud fuit, quod lixis puerorum quondam exercitus prosequentibus haec quasi bene meritis expeditionibus stipendia laboris decernebantur, ut quia uiri fortes essent, uiros in mulieres demutarent. pro nefas! et hoc Romani, plus addo, et hoc Romani non huius temporis, attamen, ne ueteres accusemus, Romani, sed non antiqui, iam scilicet corrupti iam dissoluti iam sibi ac suis dispares et Graecis quam Romanis similiores, ut, quod saepe iam diximus, minime mirum sit, si Romana res publica aliquando patitur, quod iam diu meretur.