De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

atque utinam hoc ipsum breue remedium malorum esset non diuturna toleratio. ille autem, quantum ad poenarum magnitudinem pertinet, longo tempore et diuturna in ergastulo barbarorum tabe consumptus in hanc miseriam redactus est, ut, quod plerumque homines etiam poenis ipsis grauius atque acerbius [*]( r. 6 Prou. 16, 9 et 20, 24 9 Psal. 106, 40 12 Psal. 57, 8 ) [*]( 3 itaque] Namque B 4 se intrat. se esse B 6 uia A (quod fugit Halmium) et Rittershusius: uita B 8 ne (cmte gressum) s. scr. c m. 2 A 11 uelud A 14 nutu] ductu B 17 quod] quid B(Т) 20 retorta tergo ex retorta ergo A corr. m.1 21 putaret B m. 1 uincta B 24 atq: sed q: in fin. lin. m. 2 A 26 longitudinem B 28 consumptos super o scr, u m. 2 A )

169
putant, in miserationem hostium deueniret. et hoc cur?

cur absque dubio nisi quia, ut iam dixi, illi deo humiles nos rebelles, illi crediderunt in manu dei esse uictoriam nos in manu nostra immo in sacrilega atque impia, quod est peius nocentiusque quam nostra? denique ipse rex hostium, quantum res prodidit ac probauit, usque ad diem pugnae stratus cilicio preces fudit, ante bellum in oratione iacuit ad bellum de oratione surrexit. priusquam pugnam manu capesseret, supplicatione pugnauit et ideo fidens processit ad pugnam, quia iam 10 meruerat in oratione uictoriam.

XI. Non dissimiliter autem illud etiam apud Wandalos: ad quos cum in Hispania sitos nostra pars pergeret tantamque ad debellandos eos praesumptionis fiduciam ferret quantum etiam proxime ad Gothos, pari superbiae fastu pari exitu conruerunt. uenitque super exercitum nostrum illud prophetae dictum: obruet dominus confidentiam tuam et nihil habebis prosperum. confidebamus enim in sapientia nostra et fortitudine contra dei mandata dicentis: non glorietur sapiens in sapientia sua nec fortis in fortitudine sua, sed in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum dominus.

non inmerito itaque uicti sumus; ad meliora enim se illi subsidia contulere quam nostri. nam cum armis nos atque auxiliis superbiremus, a parte hostium nobis liber diuinae legis occurrit. ad hanc enim praecipue opem timor et perturbatio tunc Wandalica confugit, ut seriem nobis eloquii caelestis opponeret et aduersum uenientes aemulos suos sacri uoluminis scripta quasi ipsa [*]( 16 Hierem. 2, 37 18 Hierem. 9, 23 ) [*]( 1 hoc car? cur B: hoc cur om. alt. cur A 8 capesceret non B solus sed etiam A (Ttv) 13 bellandos B et s. scr. de m. 2 A 14 paris A fasta T: factus sed super c scr. m. 2 s A fastus B (fort. in fastus latet fastu et); Hartelius suspicatwr: pares superbiae fastus; cf. p. 172, 6 15 exercitum B 8. l. 18 dicentis super i ult. syU. scr. e m. 2 A 21 non inme d bis habet sed semel punct. 22 contulerae (a punct.) q. nostrae A 25 uuandala B(T) 26 seriem] cf. Ad Eccl. III 1 caelestis eloquii B adaenientes B (T) 27 ipsa quasi B_ )

170
quodammodo diuinitatis ora reseraret.

hic nunc requiro, quis hoc umquam a nostris partibus fecerit, aut quis non inrisus fuerat, si putasset esse faciendum? inrisus utique, sicut a nostris omnia ferme religiosa ridentur. et ideo quid prodesse nobis praerogatiua illa religiosi nominis potest, quod nos catholicos esse dicimus quod fideles esse iactamus quod Gothos ac Wandalos haeretici nominis exprobratione despicimus, cum ipsi haeretica prauitate uiuamus?

itaque rectissime nobis dicitur illud, quod Iudaeis in lege fidentibus dixit sermo diuinus: quomodo dicitis, sapientes sumus et lex domini nobiscum est? nolite, inquit, confidere in uerbis mendacii dicentes: templum domini, templum domini, templum domini est. quoniam si bene direxeritis uias uestras et studia uestra, aduenae et pupillo et uiduae non feceritis calumniam, nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc, habitabo uobiscum in loco isto a saeculo usque in saeculum. quo utique ostenditur quod, si ista non facimus, superflue nobis catholici nominis praesumptione plaudamus.

sed hinc iam et superius satis dictum est et adhuc forte dicetur, nec opus est ut de hoc amplius disseramus, ubi dei iuge iudicium est. quid enim uel de nobis uel de Gothis ac Wandalis deus iudicet res probat: illi crescunt cotidie nos decrescimus, illi proficiunt nos humiliamur, illi florent et nos arescimus. ut uere in nos ueniat dictum illud, quod de Saul ac Dauid ait sermo diuinus: quia Dauid erat proficiens et semper se ipso robustior, domus autem Saul decrescens cotidie. iustus est enim, ut propheta ait, iustus est dominus et rectum iudicium suum. [*]( 10 Hierem. 8, 8 11 Hierem. 7, 4 26 II Reg. 3, 1 28 Psal. 118, 137 ) [*]( 5 religiosae B 13 direxeritis Vulgata: dixeritis AB (reZl.) 14 et aduenae B 19 superfiuae punct. a A 20 dicendum (dicendtL wnde primum dicenda tum crebra permutatione u et o lift. dicendo) scripsimus: dicendo A dicetur BHaimius 23 probant B 28 iuHtus iterum in fin. lin. A )

171

XII. Iudicamnr itaque etiam praesente iudicio a deo, et ideo excitata est in perniciem ac dedecus nostrum gens ignauissima, quae de loco ad locum pergens de urbe in urbem transiens uniuersa uastaret. ac primum a solo patrio effusa est in Germaniam proximam, nomine barbaram dicione Romanam: post cuius primum exitium arsit regio Belgarum deinde opes Aquitanorum luxuriantium et post haec corpus omnium Galliarum, sed paulatim id ipsum tamen, ut, dum pars clade caeditur, pars exemplo emendaretur.

sed ubi apud nos emendatio aut quae pars Romani orbis quamuis afflicta corrigitur? omnes enim, ut legimus, declinauerunt, simul inutiles facti sunt. et ideo propheta ad deum clamat et dicit: percussisti eos et non doluerunt, adtriuisti eos et renuerunt accipere disciplinam: indurauerunt facies suas super petram et noluerunt reuerti. quam uere autem etiam hoc in nos cadat res ipsa indicat.

uastata est diu Gallia: ergo emendata est, cum in uicino esset, Hispania? nec inmerito, quia nullus erat omnino timor nulla correctio, flammis, quibus arserant Galli, Hispani ardere coeperunt. in quo illud est, ut supra dixi, sceleratissimum et grauissimum, quod cum arserint, ut ita dicam, membra hominum peccatorum, curata non sunt uitia peccantium. et ideo compulsus est criminibus nostris deus, ut hostiles plagas de loco in locum de urbe in urbem spargeret et excitas paene ab ultimis terrae finibus gentes etiam trans mare mitteret, quae Afrorum scelera punirent. quid enim ?

numquid abductae [*]( 10 Paal. 13, 3. 52, 4 12 Hierem. 5, 3 ) [*]( 1 praesenti ex praefiente A corr. m. 2 idem post imperniciem 2 ignamBsima om. ed. PUhoeana et posteriores ante Halmium 3 in locum B de orbem B (de orbe in orbem Ttv) 5 proximam scripsimus: proninciam Hartelius primam AB Halmius 7 haec] de confusione altera hic in v et ed. pr. obuia cfr. Sitz.-Ber. p. 21 sq. 10 orbis ex urbis A corr. m. 1 11 declinauerint B 14 rennuerunt priore n puncta A 15 et om. d 16 in nos hoc B 17 emendata (s. scr. m. .2 N = non) est A 24 de orbe in orbem B excitas s. scr. m. 2 ta A excitas B 26 quiafrorum (sic) A )

172
a solo patrio degere intra Gallias non potuerant? aut ut non degerent, quem timebant quae inlaesae a nobis usque ad tempus illud cuncta uastauerant? sed esto, intra Gallias formidabant. quid in Hispania, ubi etiam exercitus nostros bellando contriuerant, numquid consistere aut permanere metuebant iam uictores iam triumphantes, quibus usque ad hunc fortitudinis fastum contigerat ascendere, ut post experimenta belli diu parati intellegerent sibi Romanae rei publicae uires etiam cum barbarorum auxiliis pares esse non posse?

XIII. Potuerunt ergo illic degere nec timebant. sed illa utique caelestis manus, quae eos ad punienda Hispanorum flagitia illuc traxerat, etiam ad uastandam Africam transire cogebat. ipsi denique fatebantur non suum esse quod facerent: agi enim se diuino iussu ac perurgeri. ex quo intellegi potest quanta sint mala nostra, ad quos uastandos atque cruciandos ire barbari compelluntur inuiti secundum illud scilicet, quod uastator terrae Israheliticae rex Assyriorum ait: numquid sine domini uoluntate ascendi ad locum istum? dominus dixit mihi: ascende ad terram hanc et demolire eam. et alibi sacer sermo: haec dicit dominus. exercituum, deus Israhel: ecce ego mittam et ad- \' sumam Nabochodonosor regem Babylonis seruum meum, ueniensque percutiet terram Aegypti.

unde agnoscere possumus cuncta quidem, quae adfliguntur, iudicio dei percuti, sed tamen, ut saepe memoraui, propter peccata subuerti. ac per hoc quicquid actum est peccatis non deo [*]( 17 Isa. 36, 10 20 Hierem. 25, 8. 48, 11 ) [*]( 1 intra B s. Z. ut non corr. B ex non 2 inlQsae ex inlęla A corr. m. 2 8 eto s. scr. e m. 2 A 4 etiam om. B in bellando B contriuerat 8. a acr. n m. 2 A, item statim metuebat 7 factum B contigerat ex contegerat d corr. m. 2 12 uastandtt A cfr. supra §. 26 18 cogebant punct. n A 14 ee* dinino iusso (super o scr. m. 2 u) A perurgeri ex -re A corr. m. 2 17 a.it A fuit absque dubio aut ut habet B (T tv) 21 mittam adsummum (sic) A 22 Nabuchodonosor B babilonis A 23 ueniens quipercuti etterram (sic) A 24 possimne super i scr. u m. 2 A cunctos quidem, qui coni. Bittershusius )

173
adscribendum, quia recte illi rei factum adscribitur, quae ut quid fieret exegit. nam et homicida, cum a iudice occiditur, suo scelere punitur, et latro aut sacrilegus, cum flammis exuritur, suis criminibus concrematur.