De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
Et quae tandem, rogo, spes emendationis in nobis est, qui non errore opinionis ad malum ducimur,1 sed studio malae uoluntatis adnitimur, ut semper peiores esse uideamur. et hinc est, quod dudum questus sum deteriores nos multo esse quam barbaros, quia illos ignorantia legis excusat, nos scientia accusat. illi per imperitiam ueritatis, quia quae sint bona nesciunt, mala pro bonis diligunt: nos cum scientiam ueritatis habeamus, quae sint bona optime nouimus * * modis.