De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

primum, quod nihil ferme uel criminum uel flagitiorum est, quod in spectaculis non sit: ubi summum deliciarum genus est mori homines aut, quod est morte grauius acerbiusque, lacerari, expleri ferarum aluos humanis carnibus, comedi homines cum circumstantium laetitia conspicientium uoluptate, hoc est non minus paene hominum aspectibus quam bestiarum dentibus deuorari. atque ut hoc fiat, orbis impendium est; magna enim cura id agitur et elaboratur. adeuntur etiam loca abdita lustrantur inuii saltus, peragrantur siluae inexplicabiles conscenduntur nubiferae Alpes, penetrantur inferae ualles et ut deuorari possint a feris uiscera hominum, non licet naturam rerum aliquid habere secretum.