De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
denique, quod unum possunt, uel uoto tales sunt ac uoluntate non cedunt, et in quantum facultas suppetit, superare contendunt. est enim licet in dissimillimis rebus haec illorum aemulatio quae bonorum, ut sicut boni optant cunctos honestate mentium uincere, sic mali cupiant prauitate superare. nam sicut haec bonorum gloria est ut cotidie meliores sint, sic malorum omnium ut deteriores, et sicut optimi cupiunt uirtutum uniuersarum culmen ascendere, sic pessimi optant palmas sibi uniuersorum scelerum uindicare.