De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

unde superfine, cum hoc ita sit, superflue dudum de uno malo locuti sumus, superflue unius scelera defleuimus; aut omnes enim aut paene omnes flendi atque lugendi sunt. nam aut plurimi tales sunt aut certe, quod non minus criminosum est, cupiunt tales esse et laborant actu malorum operum non impares uideri; ac per hoc, etiamsi minora mala faciunt, quia minus possunt, non minus tamen mali sunt, quia nolint minus esse, si possint.