De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

esto iuxta te, quicumque ille es, uicini stare non ualeant, esto pauperes habitare non possint, esto sis persecutor multorum inopum. uastatorque miserorum, esto adflictor omnium, dummodo extraneorum: tandem, quaeso, uel tuis parce, et si non omnibus tuis, quia etiam hoc forsitan onerosum tibi et graue iudicas, si tuis omnibus parcas, parce saltim uel illis tuis., qui te non affinibus tantum aliis ant propinquis, sed personis etiam deuinetissimis et pignoribus carissimis praetulerunt. et quid dicam pignoribus ac filiis? praetulerunt te etiam animabus paene ac spebus suis, non quidem laudabiliter, et errorem suum qui ita egit ipse cognoscit. sed quid ad te tamen, cui hoc ipsum praestitit, quod errauit? hoc enim plus ei debes, quia dilectionis tuae nimietate peccauit. caecus quidem factus eat affectu tuo et notatur a cunctis atque reprehenditur; sed tamen tu hoc magis e.i obnoxius factus es, quia se ab omnibus fecit pro tuo amore culpari.