De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
licita non faciunt et inlicita committunt: temperant a concubitu et non temperant a rapina. quid agis, stulta persuasio? peccata interdixit deus non matrimonia. non conueniunt uestris studiis facta uestra: non debetis esse amici criminum, qui dicitis uos adfectatores esse uirtutum. praeposterum est quod agitis: non est hoc conuersio sed auersio. qui iam pridem, ut fama est, opus etiam honesti matrimonii reliquistis, tandem a scelere cessate. et quidem iustum est ut ab omni scelere, sed tamen, si non ab, 30 omni, quia hoc fortasse durum et impossibile esse creditis, [*](1 summam] snma 8. a scr. m. rec. 11 et praeterea m. 2 *It quod fuisse uidetur nt 4 poenitencia B ,(pęnitentiam A qui in seqq. modo paen. modo pęn. modo pen. exhibet) 10 cum B s. Z. 11 bonorum B 13 potestatis ex -tes A corr. mό 2 20 debacchabantur sub ab litt. lineola ducta A 25 affectatores B 26 hoc om. B 27 qui] quia B 28 a A s. Z. m. 2: om. B )