De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
nec tamen graue hoc aut indignum arbitrarer, immo potius gratularer hanc potentium magnitudinem, quibus se pauperes dedunt, si patrocinia ista non uenderent, si quod se dicunt humiles defensare, humanitati tribuerent non cupiditati. illud graue ac peracerbum est, quod hac lege tueri pauperes uidentur, ut spolient, hac lege defendunt miseros, ut miseriores faciant defendendo. omnes enim hi, qui defendi uidentur, defensoribus suis omnem fere substantiam suam prius quam defendantur addicunt, ac sic, ut patres habeant defensionem, perdunt filii hereditatem. tuitio parentum mendicitate pignorum comparatur.