De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
et quidem mirari possim, quod hoc non omnes omnino facerent tributarii pauperes et egestuosi, nisi quod una tantum causa est, qua non faciunt, quia transferre illuc resculas atque habitatiunculas suas familiasque non possunt. nam cum plerique eorum agellos ac tabernacula sua deserant, ut uim exactionis euadant, quomodo non quae compelluntur deserere uellent [sed] secum, si possibilitas pateretur, auferre? ergo quia hoc non ualent, quod forte mallent, faciunt quod unum ualent. tradunt se ad tuendum protegendumque maioribus, dediticios se diuitum faciunt et quasi in ius eorum dicionemque trascendunt.