De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

sed non possunt, inquis, non [*]( 1 indicant sed n poster. punct. A 2 ut uim ex et uim d corr. m. 2 item exactionis ex eiactiones hoc ipsum B 3 atquae sed a poxter. punct. A 5 poenalius ex paenalius A corr. m. 2 7 sarcinam B 9 cdissimilissimas A haud scio an recte\' Halmius; ego notaui dissimilimasquae puncta a in fin. 10 est enim B 11 defendunt B dependunt-respieias quod A in inferiore marg. m. 2 (lectionem dependunt pro defendunt coniectura adsecutus est Bittershusius) 13 repperies AB rem] uim Rittershusius rationem suspicatur JBartelius - 14 sustinunt B indigentia B 18 id fieri B ipse B 19 nelint ex uellent A corr. m. 2 22 cQmendantur sed u primae syll. mut. m. 2 in o A 25 perdat AB cf. p. 112, 5. 6: pendat Bittershusius HoAmius\' )

112
honorari et liberalius accipi, qui fuerint a maioribus missi. estote ergo, diuites, primi in conferendo, qui estis primi in decernendo: estote primi in largitate rerum, qui primi estis in liberalitate uerborum. qui das de meo da et de tuo. tametsi rectissime, quisquis ille es, qui solus capeare uis gra- a tiam, solus patereris expensam. sed adquiescimus pauperes uestrae, diuites, uoluntati. quod pauci iubetis soluamus. omnes: quid tam iustum quid tam humanum ? grauant nos nouis \' debitis decreta uestra: facite saltim debitum ipsum uobis nobiscum esse commune. quid enim iniquius esse aut quid indignius potest, quam ut soli sitis immunes a debito, . qui cunctos facitis debitores?

et quidem miserrimi paupeces sic totum hoc, quod diximus, soluunt, quod qua re uel qua ratione soluant penitus ignorant. cui enim licet discutere cur soluat, aut cui permittitur explorare quid debeat? sed tunc id euiden-15 tissime proditur, cum inuicem sibi diuites irascuntur, cum indignantur aliqui eorum, quod sine consilio ac tractatu suo aliqua decreta sint.

tunc a quibusdam eorum audias dici: o facinus indignum I duo aut tres statuunt quod multos necet, a paucis potentibus decernitur quod a multis miseris depen-20 datur. honori enim suo unusquisque diuitum praestat, ut nolit aliquid se absente decerni, non iustitiae, ut iniqua nolit se praesente constitui. denique quod in aliis reprehenderent ipsi postea aut pro contemptus praeteriti ultione aut pro potestatis praesumptione constituunt. ac per hoc infelicissimi pauperes sic sunt quasi inter concertantes procellas in medio mari positi: nunc istorum scilicet nunc illorum fluctibus obruuntur.

VIII. Sed uidelicet qui in hac parte iniqui sunt in alia [*]( 2 uos diuites B estis ex & es A super es m. 2 add. tis 4 daadauo (sic) 4 6 pateria A expensa A fort. scr. expensas 7 uoluntati ex uoluntate A corr. m. 2 omnes A 8. l. m. 2 8 quitam A s. t scr. d m. 2 12 quidam B corr. ex quidem 13 soluunt A sed posteriore u mut. m. 2 in cc = a 14 paenitus sed a del. A 21 quisque suo B 22 absente A ut statim presente 23 reprehenderent super e ult. syll. m. rec. add. a -4: reprehenderunt B 25 praesumptione ex -nis A corr. m: 2 )

113
moderati inueniuntur et iusti ac prauitatem unius rei alterius probitate conpensant. nam sicut in onere nouarum indictionum pauperes grauant, ita in nouorum remediorum opitulatione sustentant: sicut tributis nouis minores maxime deprimuntur, sic remediis nonis maxime subleuantur. immo par est iniquitas in utroque. nam sicut sunt in adgrauatioue pauperes primi, ita in releuatione postremi.

si quando enim, ut nuper factum est, consulendum defectis urbibus aut minuendas in aliquo tributarias functiones potestates summae existimauerint, ilico remedium cunctis datum soli inter se diuites partiuntur. quis tunc pauperum meminit? quis ad communionem beneficii humiles et egestuosos uocat? quis eum, qui primus est semper in sarcina., uel ultimo esse loco patitur in medela? et quid plura? tributarii omnino pauperes non putantur; nisi cum iis tributi cumulus imponitur: extra numerum autem tributariorum sunt, cum remedia diuiduntur.

et putamus, quod poena diuinae seueritatis indigni simus, cum sic nos semper pauperes puniamus, aut credimus, cum iniqui nos iugiter simus, quod deus iustus in nos omnino esse non debeat? ubi enim aut in quibus sunt nisi in Romanis tantum haec mala ? quorum iniustitia tanta nisi nostra? Franci enim hoc scelus nesciunt: Chuni ab his sceleribus immunes sunt: nihil horum est apud Wandalos, nihil horum apud Gothos. tam longe enim est, ut haec inter Gothos barbari tolerent, ut ne Romani quidem, qui inter eos uiuunt, ista patiantur.

itaque unum illic Romanorum omnium uotum est, ne umquam eos necesse sit in ius transire Romanum. una et consentiens illic Romanae plebis oratio, ut liceat eis uitam quam agunt agere cum [*]( 1 moderati ex modo rati A corr. m. 2 hac prauitate A ) [*]( 2 indictionem super e scr. m. 2 ũt A. 4 minores m. deprimuntur ex minores m. deprem. A corr. m. 2 6 primi pauperes B 7 releuitatione (sic) A 8 consalendom om. B minuendas ex minuendis A corr. m. 1 in alii (uU. i punct.) quo A 9 potestates ex -tis A corr. m. 2 18 ultima 8. a scr. o m. rec. A 17 indignissimos A sed m. 2 s priore punct. et super o scr. u: indigni sumus B 21 tantum B 22 Huni B ) [*]( VIII. ) [*]( 8 )

114
barbaris. et miramur, si non uincuntur a nostris partibus Gothi, cum malint apud hos esse quam apud nos Romani. itaque non solum transfugere ab eis ad nos fratres nostri omnino nolunt, sed ut ad eos confugiant, nos relinquunt.

et quidem mirari possim, quod hoc non omnes omnino facerent tributarii pauperes et egestuosi, nisi quod una tantum causa est, qua non faciunt, quia transferre illuc resculas atque habitatiunculas suas familiasque non possunt. nam cum plerique eorum agellos ac tabernacula sua deserant, ut uim exactionis euadant, quomodo non quae compelluntur deserere uellent [sed] secum, si possibilitas pateretur, auferre? ergo quia hoc non ualent, quod forte mallent, faciunt quod unum ualent. tradunt se ad tuendum protegendumque maioribus, dediticios se diuitum faciunt et quasi in ius eorum dicionemque trascendunt.

nec tamen graue hoc aut indignum arbitrarer, immo potius gratularer hanc potentium magnitudinem, quibus se pauperes dedunt, si patrocinia ista non uenderent, si quod se dicunt humiles defensare, humanitati tribuerent non cupiditati. illud graue ac peracerbum est, quod hac lege tueri pauperes uidentur, ut spolient, hac lege defendunt miseros, ut miseriores faciant defendendo. omnes enim hi, qui defendi uidentur, defensoribus suis omnem fere substantiam suam prius quam defendantur addicunt, ac sic, ut patres habeant defensionem, perdunt filii hereditatem. tuitio parentum mendicitate pignorum comparatur.

ecce quae sunt auxilia ac patrocinia maiorum: [*]( 1 uincantur B 2 hos esse eos sed eos punct. m. 2 A: eos esse B (apud eos B s. I.) nos om. A Romani A 8. i add. m. 2 os 3 transfngere ex transfugire A corr. m. 2 4 confagiont A 6 fort. possem 6 causa tantum B quS (sed s. scr. m. 2 are) fi faciunt d 7 quia ex quae d corr. m. 2: quae B 8 familiasquae sed a postr. punct. A 9 agellos ex -lus et eiactionis ex -nes A corr. m. 1 10 sed incktsimus et auferre pro auferrent scripsimus cum Hartelio 12 ad om. A 14 transcendunt B 16 hac s. scr. n m. 2 A potentium et A habet quod Halmium fugit: potentum edd. magnitudinS A (\'fort. hac potentum magnitudine, cum gratularer idem sit quod gauderem cf. §. 18\' Halmius) cedunt A 18 humanitati tribuerint ex -te -rent A corr. m. 2 item postea lege tueri ex legit ueri 21 hii B 22 ferre sed alt. r punct. A )

115
nihil susceptis tribuunt sed sibi. hoc enim pacto aliquid parentibus temporarie attribuitur, ut in futuro totum filiis auferatur. uendunt itaque, et quidem grauissimo pretio uendunt maiores quidam cuncta quae praestant. et quod dixi uendunt, utinam uenderent usitato more atque communi: aliquid forsitan remaneret emptoribus. nonum quippe hoc genus uenditionis et emptionis est.

uenditor nihil tradit et totum accipit : emptor nihil accipit et totum penitus amittit. cumque omnis ferme contractus hoc in se habeat, ut inuidia penes emptorem, inopia penes uenditorem esse uideatur, quia emptor ad hoc emit, ut substantiam suam augeat, uenditor ad hoc uendit, ut minuat., inauditum hoc commercii genus est: uenditoribus crescit facultas, emptoribus nihil remanet nisi sola mendicitas. nam illud quale quam non ferendum atque monstriferum, et quod non dicam pati humanae mentes sed.

quod audire uix possint, quod plerique pauperculorum atque miserorum spoliati resculis, suis et exterminati agellis suis, cum rem amiserint, amissarum tamen rerum tributa patiuntur; cum possessio ab his recesserit, capitatio non recedit: proprietatibus carent et uectigalibus obruuntur !

quis aestimare hoc malum possit? rebus eorum incubant peruasores et tributa miseri pro peruasoribus soluunt. post mortem patris nati obsequiis iuris sui agellos non habent et: agrorum muniis enecantur. ac per hoc quid aliud sceleribus tantis agitur,. nisi ut qui priuata peruasione nudati sunt publica adflictione moriantur, et quibus rem depraedatio . tulit uitam tollat [*]( .3 itàqae) utique B 5 ueitato m. ai commHni ex usitatu m. a. commune A corr. m. 2, item statim remaneret emptoribus; ex remanere temporibus . 7 toto super o fin. m. 2 ti. A 8 paenitas A (ut statim bis paenes sed a punct.) 11 emit ad hoc B 15 monstri-\' ferum Halmius : monstrirerum s. r med. scr. m. 2 g A monstrireum B. 15 sed qaae ex sed qua A eorr. m; 2 19 proprietatibus non oarent B 21 inuasores B 22 post—obsequiia iurie om. B- th. 1 23 obsequii# A iuris sui] iuris poethumi iuHs sui B \' agellos ex agellus A corr. m. 2 muniise necantur (sic) A manus enecantur B 24 quid B, om. A sed nil s. I. add. m. 2 26 depcatio sed mtper o m. 2 add. d A \'fort. tollit i. e. sustulit u. ad IIII74; cf. tamen Ind. III s. u. talit1 Salmim; rectius tulit idem recepit ; cf. nosad IIII74 ) [*]( 8* )

116
exactio? itaque nonnulli eorum, de quibus loquimur, qui aut eonsultiores sunt aut quos consultos necessitas fecit, cum domicilia atque agellos suos aut peruasionibus perdunt aut fugati ab exactoribus deserunt, quia tenere non possunt, fundos

maiorum expetunt et coloni diuitum flunt. ac sicut solent aut hi, qui hostium terrore compulsi ad castella se conferunt, aut hi, qui perdito ingenuae incolumitatis statu ad asylum aliquod desperatione confugiunt, ita. et isti, quia tueri amplius uel sedem uel dignitatem suorum natalium non queunt, iugo se inquilinae abiectionis addicunt. in hanc necessitatem redacti, ut extorres non facultatis tantum, sed etiam condicionis suae atque exulantes non a rebus tantum suis, sed etiam a se ipsis ac perdentes secum omnia sua et rerum proprietate careant et ius libertatis amittant.

VIIII. Et quidem, quia ita infelix neceBsitas cogit, ferenda utcumque erat extrema haec sors eorum, si non esset aliquid extremius. illud grauius et acerbius, quod additur huic malo saeuius malum. nam suscipiuntur ut aduenae, fiunt praeiudicio habitationis indigenae, et exemplo quondam illius maleficae praepotentis, quae transferre homines in bestias dicebatur, ita et isti omnes, qui intra fundos diuitum recipiuntur, quasi Circaei poculi , transfiguratione mutantur. nam quos suscipiunt ut extraneos et alienos incipiunt habere quasi proprios: quos esse constat ingenuos uertuntur in seruos.