De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

sed dicis: cum ipsorum maximus census sit et ipsorum maximae pensiones, quomodo fieri id potest, ut ipsi sibi augere debitum uelint? neque ego id dico, quod sibi augeant; nam et ideo augent, quia non sibi augent. dicam quomodo. ueniunt plerumque noui nuntii noui epistolarii a summis sublimitatibus missi, qui commendantur inlustribus paucis ad exitia plurimorum. decernuntur his noua munera decernuntur nouae indictiones. decernunt potentes quod soluant pauperes, decernit gratia diuitum quod perdat turba miserorum; ipsi enim in nullo sentiunt quod decernunt.