De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
res diuersissimas dissimillimasque patiuntur, inuidiam et egestatem. inuidia enim est in solutione, egestas in facultate. si respicias quod dependunt, abundare arbitreris: si respicias quod habent, egere reperies. quis aestimare rem huius iniquitatis potest? solutionem sustinent diuitum et indigentiam mendicorum. plus multo est quod dicturus sum. adiectiones tributarias ipsi interdum diuites faciunt, pro quibus pauperes soluunt.