De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

itaque passim uel ad Gothos uel ad Bacaudas uel ad alios ubique dominantes barbaros [*]( 1 Psal. 81, 4 2 Psal. 13, 3 ) [*]( 1 qui (ante m) om. B m. 1 nasiaitipne hac A sed adiacta sunt trans- positionis signa m. X 4 dizi B 6 aclaborantibug non adabo*., ttt apud Halmium, A: atque lab. B ut quidem uidetwr 10 exhertam sed h eras. A 14 superbieates peraigatiae sed super g add. c tII. 2 Å perduellionem B 15 male B \' 16 aperte A apertQ B 17 in iesta d sed in marg. add. m. rec. ingesta 20 fugiunt B m. 1 23 discrepent ritu om. A 25 induriarum sed super r scr. m. B n Å 28 Abagaudas B )

109
migrant, et commigrasse non paenitet; malunt enim sub specie captiuitatis uiuere liberi quam sub specie libertatis esse captiui. itaque nomen ciuium Romanorum aliquando non solum magno aestimatum sed magno emptum nunc ultro repudiatur ac fugitur, nec uile tantum sed. etiam abominabile paene habetur.

et quod esse maius testimonium Romanae iniquitatis potest, quam quod plerique et honesti et nobiles et quibus Romanus status summo et splendori esse debuit et honori, ad hoc tamen Romanae iniquitatis crudelitate compulsi sunt, ut nolint esse Romani ? et hinc est, quod etiam hi, qui ad barbaros non confugiunt, barbari tamen esse coguntur, scilicet ut est pars magna Hispanorum et non minima Gallorum, omnes denique, quos per uniuersum Romanum orbem fecit Romana iniquitas iam non esse Romanos.

VI. De Bacaudis nunc mihi sermo est, qui per malos idices|idices et cruentos spoliati afflicti necati, postquam ius Romanae libertatis amiserant, etiam honorem Romani nominis perdiderunt. et imputatur his infelicitas sua, imputamus his nomen calamitatis suae, imputamus nomen, quod ipsi fecimus: uocamus rebelles uocamus perditos quos esse compulimus criminosos.

quibus enim aliis rebus Bacaudae facti sunt nisi iniquitatibus nostris nisi improbitatibus iudicum, nisi eorum proscriptionibus et rapinis, qui exactionis publicae nomen in quaestus proprii emolumenta uerterunt et indictiones tributarias praedas suas esse fecerunt? qui in similitudinem immanium [*]( 1 cflmigrasse A sed sub cu add. lineola m. 2 (ct. infra g. 30 cummendentur): migrasse B (quod librarius propter migrant mutauit nesciens apud Saluianum nihil frequentius esse quam permutationem uerborum simplicium et compositorum; cf. ut unum tantum adferam exemplum IIII 42: qui agrum excolit ad hoc colit et ibid.: qui initia gregum praeparat ad hoc parat) maluit sed i punct. et s. scr. m. 2 n A 4 noncultro super o add. m. 2 u A 5 abhominabile sed h puncta A 8 splendore A item 9 romane 10 nolint ex nolent A corr. m. 2 et] etiam B item hii 15 bacgaudis B 16 cruentis super i scr. o m. 2 A affiicti A s. I. m. 2 23 exactionis ex eiactiones A corr. m. 2 24 emulamenta A super a med. scr. u m. 2 tributaritas B 25 esse B s. I. )

110
bestiarum non rexerunt traditos sibi sed deuorarunt, nec spoliis tantum hominum, ut plerique latrones solent, sed laceratione etiam et, ut ita dicam, sanguine pascebantur.

ac sic actum est, ut latrociniis iudicum strangulati homines et necati inciperent esse quasi barbari, quia non permittebantur esse Romani. adquieuerunt enim esse quod non erant, quia non permittebantur esse quod fuerant, coactique sunt uitam saltim defendere, quia se iam libertatem uidebant penitus perdidisse. aut quid aliud etiam nunc agitur, quam tunc actum est, id est, ut qui adhuc Bacaudae non sunt esse cogantur? quantum enim ad uim atque iniurias pertinet, compelluntur ut uelint esse, sed inbecillitate impediuntur ut non sint. sic sunt ergo quasi captiui iugo hostium pressi: tolerant supplicium necessitate non uoto: animo desiderant libertatem sed summam sustinent seruitutem.

VII. Ita ergo et cum omnibus ferme humilioribus agitur: una. enim re ad duas diuersissimas coartantur. uis summa exigit ut adspirare in libertatem uelint, sed eadem uis posse non sinit quae uelle compellit. sed imputari his potest forsitan, quod hoc uelint homines, qui nihil magis cuperent, quam ne cogerentur hoc uelle; summa enim infelicitas est quod uolunt. nam cum his multo melius agebatur, si non compellerentur hoc uelle.

sed quid possunt aliud uelle miseri, qui adsiduum, immo continuum exactionis publicae patiuntur excidium, quibus imminet semper grauis et indefessa proscriptio, qui domus suas deserunt, ne in ipsis domibus torqueantur, exilia petunt, ne supplicia sustineant? leniores his [*]( 1 deuorarent A super e scr. m. 2 u 8 etiam et B: Etiam puncto post laceratione posito A et iam Halmius 4 iudicium B homines R 8. 1. 7 uerba quod fuerant coactique sunt d habet ante quod non erant saltim uitam B 8 iam se B 10 cogantur] agantur A 12 inbecillitate A: imb. B ut uidetur 19 sinit ex sina d corr. m. 2 imputare A 21 quam in marg. v add. Brassicanus: om. AB nisi suspicatur Hartelius 22 multo cum his B 23 **mp***rentur sic A sed in marg. m. recentissima alias non obuia add. cο̃p*** aliud uelle] aliud fieri B 24 adsiduum sed m. 2. super a add. s d (unde in T ad assidium) 26 domos ex domus d corr. m. 2 )

111
hostes quam exactores sunt. et res ipsa hoc indicat: ad hostes fugiunt, ut uim exactionis euadant. et quidem ipsum hoc, quamuis durum et inhumanum, minus tamen graue atque acerbum erat, si omnes aequaliter atque in commune tolerarent. illud indignius ac poenalius, quod omnium onus non omnes sustinent, immo quod pauperculos homines tributa diuitum premunt, et infirmiores ferunt sarcinas fortiorum. nec alia causa est, quod sustinere non possunt, nisi quia maior est miserorum sarcina quam facultas.

res diuersissimas dissimillimasque patiuntur, inuidiam et egestatem. inuidia enim est in solutione, egestas in facultate. si respicias quod dependunt, abundare arbitreris: si respicias quod habent, egere reperies. quis aestimare rem huius iniquitatis potest? solutionem sustinent diuitum et indigentiam mendicorum. plus multo est quod dicturus sum. adiectiones tributarias ipsi interdum diuites faciunt, pro quibus pauperes soluunt.