De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

quae enim sunt non modo urbes sed etiam municipia atque uici, ubi non quot curiales fuerint, tot tyranni sunt ? quamquam forte hoc nomine gratulentur, quia potens et honoratum esse uideatur. nam et latrones ferme omnes gaudent et gloriantur, si atrociores admodum quam sunt esse dicantur. quis ergo, ut dixi, locus est, ubi non a principalibus ciuitatum uiduarum et pupillorum. uiscera deuorentur et cum his ferme sanctorum omnium? nam et hos quasi uiduas ac pupillos habent, quia tueri se aut pro studio professionis suae nolunt aut pro innocentia atque humilitate non possunt. nemo itaque horum tutus est neque ulli admodum praeter summos uastatione latrocinii populantis immunes, nisi qui ipsis latronibus pares. in hanc condicionem immo in hoc scelus res deuoluta est, ut nisi quis malus fuerit, saluus esse non possit.