De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

iam uero illud quale, quam saeuum quam ex hac ipsa impietate descendens, quam alienum a barbaris quam familiare Romanis, quod se inuicem exactione proscribunt: immo non inuicem: nam hoc tolerabilius ferme esset, si pateretur quisque quod fecerat: illud est grauius, quod plurimi proscribuntur a paucis, quibus exactio publica peculiaris est praeda, qui fiscalis debiti titulos faciunt quaestus esse priuatos, et hoc non summi tantum, sed paene infimi, non iudices solum, sed etiam iudicibus obsequentes.