De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

quod quidem etiam beatus apostolus Petrus euidenter exposuit dicens de uitiosis ac tepidis, id est male uiuentibus Christianis: melius erat illis non cognoscere ueritatem quam cognoscentibus retrorsum reflecti a tradito sibi mandato. contigit illis res ueri prouerbii: canis reuersus ad suum uomitum aut sus lota in uolutabro caeni.\' quod ut euidenter de his dictum intellegamus, qui sub Christiano nomine in sordibus mundi atque impuritatibus uiuunt, audi, quid de isdem in eodem loco dicat: [*]( _4 Apoc. 3, 15 7 Rom. 12, 11 24 II Pet. 2, 21 sq. ) [*]( 4 fridus s. scr. m. 2 gi A item § 92 (13) 6 fidem sed m punct. A 16 et] aut B 20 suscepisti sed punct. isti et 8. scr. m. 2 tus es d 21 dei] d* (sic) A proicieris B 27 sues sed e punct. A sues B uolutrabro B 28 cęni A: Iuti B euidenter ex uidenter A corr. m. 2 30 quid de hisdem ex quidehisdem d corr. m. 2 quid eisdem (om. de) B )

99
si enim, inquit, refugientes coinquinationes mundi in agnitionem domini nostri et conseruatoris Iesu Christi his rursus impliciti superantur, facta sunt illis nouissima -peiora prioribus.