De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
in hoc ergo feruore spiritus fidei religiosae ardor ostenditur: de quo ardore qui plurimum habet feruens esse agnoscitur et fidelis: qui nihil omnino habet frigidus esse intellegitur ac paganus; qui uero inter utrumque uel neutrum est, tepidus atque exosus est domino Christianus, et ideo ad eum dicitur: utinam aut calidus esses aut frigidus: nunc autem, quia tepidus es, incipiam te euomere ex oremeo. hoc est dicere: utinamis aut calorem et fidem haberes bonorum Christianorum aut certe frigus et ignorantiam paganorum. aut enim fides te calida deo insinuaret aut certe ad praesens adhuc legis ignorantia aliquatenus excusaret. nunc autem quia Christum iam agnouisti et neglegis quem agnouisti, qui susceptus es quasi intra os dei per fidei agnitionem proiceris per teporem.