De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
quanto minore peccato illi per daemonia perierant quam nos per deum! quanto minoris criminis res est Iouis nomen ludificare quam Christi! ibi homo est mortuus, per quem iuratur : hic deus uiuus, qui perieratur: ibi nec homo ullus, hic deus summus: hic cum maximi sacramenti sit deieratio, necesse est maximi sit reatus et perieratio: ibi cum prope nullum sit iuramentum, nullum constat esse per* iurium; nam cum deus non sit, per quem iuratur, non est periurium, cum perieratur.
denique qui uult scire quam uerum sit, audiat beatum apostolum Paulum ipsa haec, quae nos dicimus, praedicantem. sic quippe ait: scimus autem [*]( 26 Rom. 3, 19 ) [*]( 2 dixi] iuraui B 3 quid ex inquit A corr. m. 2 quid enim amplius B obtendebatur B 10 inaestimabile ex inaestimabiliB A eorr. m. 2 11 arment A _12 dei] Cbristi B 13 interdictor ac ex interdicturae A corr. m. 2 .15 sed de hostili B hostili ex hostile A eorr. m. 2 16 perierare hic et deinceps Å m. 1 quod m. 2 ubique in peierare mutauit minori B illi ex ille A corr. m. 2 17 deum] Ghristum B res criminis B 18 mortuus est B 19 qui B corr. ex per quem 20 hic ,(atlte deus) A: nec B maxime sacramentis deieratio A 21 paaximi ex maxime A corr. m. 2 perieratio A m. 1 iterum tn. 2 mut. in peieratio 24 periuratur B m. 1 )
qui igitur sine lege Christi ? qui nisi pagani homines, legem dominicam nescientes ? et ideo de his dicit: ubi non est lex, nec praeuaricatio. quo uno utique ostendit Christianos tantum, cum peccauerint, legis praeuaricatores esse, paganos autem, qui legem nesciant, sine praeuaricatione peccare, quia nullus potest eius rei praeuaricator esse, quam nescit. nos ergo tantum praeuaricatores diuinae legis, qui, ut scriptum est, legem legimus et non facimus eam, ac per hoc nihil aliud scientia nostra quam culpa, qui ad hoc tantummodo legem nouimus, ut maiore offensione peccemus, quia quod lectione et corde nouimus, libidine ac despectione calcamus.
et ideo rectissime apostolicum illud ad omnem dicitur Christianum: qui in lege gloriaris, per praeuaricationem legis deum inhonoras; nomen enim per uos blasphematur inter gentes. cuius ergo criminis rei sint Christiani ex hoc uno intellegi potest, quia dei nomen infamant. et cum scriptum sit nobis, ut omnia faciamus in gloriam dei, nos e diuerso cuncta in dei facimus iniuriam. cumque ipse saluator noster ad nos cotidie clamet: sic luceat lux uestra [*]( 2 Rom. 4, 15 6 I Cor. 9, 21 19 Rom. 2, 23 23 I Cor. 10, 31 26 Matth. 5, 16 ) [*]( 1 qupniam B 8. I. : 10 qup uro A quo dicto B; primum putck ueram uno (dicto enim sine dubio glossa est) ex antecedenti quo uel sequenti ntiq: dittographia ortum esse et. scrib.: Quo utique ostendit, ut IIII 7 VII 48; ad eccl. II 27. IIII 5nunc retinui cool. ad eccl. 130: uno dicto utrumque docuit etc.; nam nostro quoque loco uno dicto duas res ostendit scil.: \'Christianos ... praeuaricatores esse, paganos autem ... sine praeuaricatione peccare\'; cf. ceterum infra f 80: ex hoc uno intellegi potest 1 18 esse B s. I. \'15 nihil est aliud B 23 quia Tvi- qui AB -24 in d s. h m. 2 26 clamat B )
XVII. Quae cum ita sint, magna uidelicet nobis praerogatiua de nomine Christianitatis blandiri possumus, qui ita agimus ac uiuimus, ut hoc ipso quod Christianus populus esse dicimur obprobrium Christi esse uideamur. at e diuerso in paganis quid horum simile quae dicimus ? numquid dici de Chunis potest: ecce quales sunt, qui Christiani esse dicuntur? numquid de Saxonibus aut Francis: ecce quae faciunt, qui se adserunt Christi esse cultores?
numquid propter Maurorum efferos mores lex sacrosancta culpatur? numquid Scytharum aut Gipidarum inhumanissimi ritus in maledictum atque blasphemiam nomen domini saluatoris inducunt? numquid dici de ullis istorum potest: ubi est lex catholica, quam credunt? ubi sunt pietatis et castitatis praecepta, quae discunt? euangelia legunt et impudici sunt, apostolos audiunt et inebriantur, Christum sequuntur et rapiunt, uitam improbam agunt et probam legem habere se dicunt. numquid haec de ulla istarum gentium dici queunt? non utique: de nobis quippe omnia ista dicuntur, in nobis Christus patitur obprobrium, in nobis patitur lex Christiana maledictum. de nobis enim dicitur illud, quod supra diximus: ecce quales sunt qui Christum colunt.
falsum plane illud est, quod aiunt [*]( 3 in caelis est B nos its-est in caelis om. B m. 1 suppleta sunt in marg. e d 8. l. m. 2 fili B 7 blandiri ex blandire A eorr. m. 1 9 nideatur Halmius ; sed unanimen omniutn codic. scripturam uideamur retinendam et hoc ipsum mutandum in hoc ipso putaui (\'wir sind eine Schmach filr Christus gerade dadurch, dass wir Christen heissen*) 10 quid horum ex quidorum A corr. m. 2 item statim Chnnis ex Chnnos (hunis B) . 14 scytamm A 15 gipydarum hoc loco Å gepidarum B immanissimi Bittershusius 16 blasphemia Å . 19 legiunt B 23 pro nobis ex in nobis d corr. m. 2 26 aiunt ex agunt A corr. tn. 2 )
postremo sancta a Christianis fierent, si Christus sancta docuisset. aestimari itaque de cultoribus suis potest ille qui colitur. quomodo enim bonus magister est, cuius tam malos uidemus esse discipulos ? ex ipso enim Christiani sunt, ipsum audiunt, ipsum legunt. promptum est omnibus Christi intellegere doctrinam. uide Christiani quid agant, et euidenter potes de Christo scire quid doceat.