De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

igitur quia non ferendum quidam existimant, ut deteriores aut non multo etiam meliores barbaris iudicemur, uideamus aut quomodo meliores simus aut quibus barbaris. duo enim genera in omni gente omnium barbarorum sunt, id est aut haereticorum aut paganorum. his ergo omnibus, quantum ad legem diuinam pertinet, dico [*]( .\'18 Gal. 6, 8 .:.. ) [*]( 7 philofo B uicia. (bis) A 11 habere Å sub tam ex sumptam A corr. m. 2, tam B s. l. 12 positi! religio* A 15 esse deteriores B faci.. A 17 hoc causam nostram B 18 eiistima (sed & in ras.) se A: se ezistimat BHalmius H ergo] autem B 21 opinioni rationi noh libidini ex opinione ratione et libidine A corr. m. 2 22 quia om. B \' quidam ex quidem A corr. m. 2 quidam B 8. I. 23 etiam B 8. Z. barbaris B 8. 1.\' 24 iu** uideamns et mel **** quibus A 26 id in ras. A, fume ui- detur hoc 27 pertinet « sine A. )

87
nos sine comparatione meliores: quantum ad uitam ac uitae actus, doleo ac plango esse peiores. quamuis id ipsum tamen, ut ante iam diximus, non de omni penitus Romani populi uniuersitate dicamus —

excipio enim primum omnes religiosos, deinde nonnullos etiam saeculares religiosis pares aut, si id ; nimis grande est, aliqua tamen religiosis honestorum actuum probitate consimiles — ceteros uero a.ut omnes aut paene omnes magis reos esse quam barbaros. hoc est autem deteriorem esse magis reum esse. itaque quia nonnulli inrationabile atque absurdum arbitrantur ut aut deteriores aut non multum etiam meliores barbaris iudicemur, uideamus, ut dixi, aut quo modo aut quibus barbaris.

ego enim praeter eos tantummodo Romanorum, quos paulo antea nominaui, ceteros aut omnes aut paene omnes maioris reatus dico et criminosioris uitae esse quam barbaros. irasceris forsitan qui haec legis et condemnas insuper quae legis. non refugio censuram tuam. condemna, si mentior, condemna, si non probauero, condemna, si id quod adsero non etiam scripturas sacras dixisse monstrauero.

igitur qui meliores nos multo cunctis quae sunt in mundo gentibus iudicamus nec ipse, qui Romanos dico in plurimis deteriores, abnego in quibusdam esse meliores. uita enim, ut dixi, et peccatis sumus deteriores, lege autem catholica sine comparatione meliores. sed illud considerandum est, quia, quod lex bona est, nostrum non est, quod autem male uiuimus, nostrum est. et nihil utique nobis prodest quod lex est bona, si uita nostra et conuersatio non est bona; lex enim bona munus est Christi, uita autem non bona criminis nostri. immo hoc magis culpabiles sumus, si legem bonam colimus et mali cultores [*](1 quantum autem B uitam ac (sed ac in ras.) A: uitam ad B (Tt) uitam et ad m mg. v Brassicanus uitam et Hdlmius 6 aliqua B corr. ex aliquis \' actuum honestorum B 7 ceteros atitem omnes B m. 1 item statim pene omnis 14 maioris ex maiores et A et B corr. m. 2 criminosioris ex -res A corr. m. 2 16.17 condempna* ter A. condempnas ter B 20 implurimis deterioribus A 23 quod om. B m. 1 24 non B s. Z. 25 e*« nihil A, fuisse uidetur en 26 pro et A si s. Z. m. 2 est muneris B )

88
sumus. quin potius nec cultores, si mali, quia cultor dici non potest malus cultor. neque enim colit qui rem sanctam non sancte colit, ac per hoc accusatrix nostri est lex ipsa quam colimus.

XIV. Remota ergo legis praerogatiua, quae nos aut nihil omnino adiuuat aut etiam iusta animaduersione condemnat, uitam barbarorum atque nostrorum studia mores uitia comparemus. iniusti sunt barbari et nos hoc sumus, auari sunt barbari et nos hoc sumus, infideles sunt barbari et nos hoc sumus, cupidi sunt barbari et nos hoc sumus, impudici sunt barbari et nos hoc sumus, omnium denique improbitatum atque impuritatum sunt barbari et nos hoc sumus.

sed responderi fortasse possit: ergo si pares uitiositate -barbaris sumus, cur non sumus etiam uiribus pares ? cum enim similis sit improbitas atque idem reatus, aut tam fortes deberemus esse nos quam sunt illi, aut certe tam inualidi quam nos sumus illi esse deberent. uerum est, ac per hoc superest, ut illi nocentiores sint qui infirmiores. quomodo hoc probamus ? scilicet quia, ut superius locuti sumus, omnia ex iudicio deum facere monstrauimus. si enim, ut scriptum est, in omni loco oculi domini speculantur bonos et malos, et iuxta apostolum iudicium dei est secundum ueritatem in omnes malos, uidemus nos, qui non desinimus mala [*]( 20 Pron. 15, 3 22 Rom. 2, 2 ) [*]( 1 si B corr. ex quia 2 rem. non s** colit Å; etiam initio seq. cap. pauca verba in hoc cod. laesa smt 5 remotae A 10 inpndici (sic) sunt barbari et nos hoc sumus A in inferiore marg. m. 2 (eadem om. T) 12 impuritatum sunt AB(Tt): pleni inserendum post impuritatum in v margine adscripsit Brassicanus quem deinceps cum edd. et Halmius secutus est; cf. tamen quae disputauimus m Sits. - Ber, p. 11. et quae supra in adn. crit. ad I 58 adiecimus respondere A (fort. retmendum fuit et scribendum possif pro possit, quia et §67 sequitur: sed eadem, inquis ; cfr. adn. crit. ad VI39) 13 fortasse possit addito in mg. m. 2 aliquis (male ortum ex inf. act. respondere) A barbaris ex barbari d corr. m. 2, item 15 atque ex quae 16 illi mali B 19 quia B s. l. 23 uideamus A desinimus ex desinemus A corr. m. 2 )

89
agere, ex iudicio iusti dei poenas malitiae sustinere.

sed eadem, inquis, mala etiam barbari agant et non sunt tamen tam miseri quam nos sumus. hoc ergo interest quod, si eadem agant barbari quae nos agimus, nos tamen maiore offensione peccamus. possunt enim nostra et barbarorum uitia esse paria, sed in his tamen uitiis necesse est peccata nostra esse grauiora. nam cum omnes, ut iam ante diximus, barbari aut pagani sint aut haeretici, ut de paganis, quia prior illorum error est, prius dicam, gens Saxonum fera est Francorum infidelis, Gipidarum inhumana Chunorum impudica, omnium denique gentium barbarorum uita uitiositas.

sed numquid eundem reatum habent illorum uitia quem nostra, numquid tam criminosa est Chunorum impudicitia quam nostra, numquid tam accusabilis Francorum perfidia quam nostra, aut tam reprehensibilis ebrietas Alamanni quam ebrietas Christiani, aut tam damnabilis rapacitas Alani quam rapacitas Christiani? si fallat Chunus uel Gipida, quid mirum est, qui culpam penitus falsitatis ignorat? si perieret Francus, quid noui faciet, qui periurium ipsum sermonis genus putat esse non criminis?