De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
XI. Cum ergo haec a nobis deberi domino satis certum sit, uideamus quid pro his cunctis reddimus, quae debemus. quid scilicet nisi totum illud, quod supra diximus, quicquid indecens quicquid indignum quicquid ad iniuriam dei pertinens, actus improbos mores flagitiosos ebrias comessationes, cruentas manus faetidas libidines rabidas cupiditates, et quicquid illud plus potest conscientia habere quam sermo? quae enim, inquit apostolus, in occulto fiunt ab eis, turpe est etiam dicere. nec solum hoc; nam hoc uetus est et tam praesentium temporum quam praeteritorum.